Latin · ~47 min
1.3 to 1.4
Pseudoplatonica, Theages 1.3-4
Not analysed yet
Sapiunt tyranni sapientum consuetudine. Si quis Euripidem roget, o Euripides qua in re sapientum consuetudine ais sapere tyrannos? quemadmodum si cum dixisset, sapientes agricolae sunt sapientum consuetudine, percontaremur, quanam in re sapientum, quid putas ipsum dicturum? an aliud, quam in re rustica? Theag. Nihil aliud. So. Eodem modo si dixisset, sapientes coci sapientum consuetudine, nosque rogaremus, quanam in re sapientum, quid aliud responderet, quam coquinaria? Theag. Idipsum. So. Quid si dixisset, sapientes athletae sapientum consuetudine, et nos in quo sapientum interrogemus, nonne certando responderet? Theag. Immo. So. Et quia dixit, Sapientes tyranni sapientum consuetudine, si rogaremus illum, qua in re, o Euripides sapientum, quid eum responsurum putas? Theag. Per Iovem nescio. So. Vis tibi dicam? Theag. Ut lubet. So. Haec sunt quae ait Anacreo ipsam Calicretem nosse. Audisti carmen? Theag. Audivi. So. Quid igitur, huiusmodine viri consuetudinem cupis, qui eam artem teneat, quam tenebat Callicretes Cyane nata, quique sciret tyrannica quae Callicretem novisse po�ta inquit, ut et in nos et civitatem tyrannidem exerceas? Theag. Iamdudum me mordes Socrates, atque irrides. So. Quamobrem? nonne ais hanc te sapientiam optare, qua cunctis imperes? Atqui haec faciens aliudne, quam tyrannus sit? Theag. Optarem quidem, ut arbitror, vel omnium hominum, vel quam plurimorum tyrannide potiri, quo idem de te ac caeteris omnibus persuadeo mihi, aut etiam Deus esse. Veruntamen non hoc appetere dicebam. So. Quid tandem est hoc quod cupis? nonne civibus praeesse? Theag. Non vi quidem, neque ut tyranni: sed volentibus, quemadmodum alii in civitate bene morati ac boni viri. So. Dicis ergo qualis Themistocles fuit, et Pericles, et Cimo, et quicunque alii in adminstratione reipublicae floruerunt? Theag. Per Iovem istos inquam. So. Quid vero si nobiles eques esse studeas, et in ea arte sapiens, ad quosnam alios accederes, quam ad equites? Theag. Ad nullos alios. So. Quippe ad hos ipsos qui equestri arte pollent, et qui equis tum nostratibus, tum alienis quam plurimis utuntur. Theag. Scilicet. So. Eodemque modo si sapienter iaculandi artem adipisci cupias, ad eos qui optime iaculantur, et qui multis tam alienis, quam propris utuntur spiculis, proficiscereris. Theag. Mihi quidem videtur. So. Age itaque postquam in civilibus erudiri vis, ut in iis sapiens fias, ad alios accedendum putas, quam ad hos civiles homines, qui disciplina civili summopere valent, et utuntur tum patria, tum aliis civitatibus: versanturque ob id in Graecis et in barbaris. An putas cum aliis quibusdam conversans, sapiens evadere in iis quibus ipsi sunt: et non in his ipsis. Theag. Audivi Socrates, sermones quosdam, quos tuos asserunt, civilium virorum liberos nihilo meliores, quam cerdonum esse. Et mea quidem sententia vera dicis. Insipiens ergo sim ego, qui de illorum numero esse possum, si mihi persuadeam, aliquem istorum suam mihi sapientiam traditurum, qui quidem suos filios ipsorum minime iuvent, putemque vel mihi, vel ulli mortalium ad hanc rem posse prodesse. So. Quid tu igitur optime hominum agas, si cum tibi filius esset, huiusmodi negotia exhiberet, ostendens cupere in optimum pictorem evadere, succenseatque tibi quod nullam in se pecuniam eius gratia collocares, sed ipsos pingendi artifices parvi penderet, neque ab eis aliquid vellet discere, tibicines item, tibicen effici volens, vel etiam citharoedos. Habes quod cum eo agas, vel quo tandem illum mitteres, nolentem ab iis discere? Theag. Minime profecto habeo. So. Nonne igitur eadem haec faciens, miraris atque succenses patri, cum dubitat quid tecum agat, et quo te mittat, quem Atheniensium in administranda republica praestantissimorum cuicunque voluisses commendaturi eramus, qui tecum sine pretio versatus fuisset: simulque et sumptibus pepercisses, et ab huiusmodi consuetudine plus nominis quaesivisses, quam omnium caeterorum. Theag. Quid igitur Socrates, nonne tu ex bonis viris es? Si me susceperis, sat habeo, neque alium quaero. So. Quid hoc dicis? Dem. Non male dicit, o Socrates, neque mihi quicquam hoc iucundius utiliusque, ut arbitror, esse posset, quam si huic tua consuetudo placeat, et si tu cum eo versari velis: et profecto pudore impedior dicere, quam vehementer affectem. Itaque ambos vos rogatos velim, et te ut velis hunc suscipere, et te ne alium, quam Socratem quaeras, meque maximis curis, et formidine plenis obsecro liberetis, quoniam nunc vehementer timeo, ne hic cuiuspiam alterius consuetudinem quaerat a quo deinde perdatur. Theag. Ne ulterius mihi timeas, mi pater, si huic persuadere potes, ut me suscipiat. Dem. Recte loqueris, et ad te, o Socrates, omnis posthac oratio convertetur. Ego enim ut brevissime loquar, me simul ac mea omnia vel charissima quocunque indigeas tibi libentissime trado, si hunc Theagem susceperis, eique pro virili tua bene feceris. So. Equidem, o Demodoce, studium hoc tuum non admirer, siquidem existimas maxime a me hunc iuvari posse. Non enim video ubi maiore diligentia opus sit, si quis mentem modo habet, quam ut filium optimum reddat. Sed unde tibi hoc visum est, me videlicet tuum filium meliorem posse civem reddere, quam tute possis? Atque unde hic sibi persuasit posse magis a me, quam abs te ad hanc rem iuvari? Id enim vehementer admiror: tu enim primum me senior es, deinde multis ac maxima apud Athenienses functus es magistratibus, neque te magis quisquam a popularibs Anagyrusiis ac reliquis civibus honoratur. In me autem horum quicquam neuter vestrum videt. Verum si civilium virorum consuetudines Theages iste contemnit, aliosque quaerit qui instruere iuventam profitentur, est hic Prodicus Chius, et Gorgias Leontinus, et Polus Agrigentinus, aliique permulti, qui adeo sapientes sunt, ut cum urbes adeunt, nobilissimos et ditissimos alliciant ad se iuvenes: quibus cum vel optimorum quoruncunque familiaritate gratis uti liceret, eorum assuetudine relicta, persuasi ad illos conferunt se, pretium, atque id ingens, offerentes ultra, et gratiam insuper maximas habentes. Ex his ergo decebat te ac filium tuum aliquem eligere, me vero ad id elegisse non convenit. Nullam enim ex istis beatis et pulchris disciplinis, scio ac dico (et ut paucis loquar) velim tamen mihi illas esse notas. Verum semper nihil scire, praeter exiguam quandam amandi disciplinam, qua vulgo praestantior, tum superioribus, tum etiam praesentibus viris esse videor. Theag. Videsne pater Socratem hunc non admodum familiaritatem meam recipere? Nam quod ad me attinet, paratus eram, modo ipse voluisset: sed haec omnia ille ioco adversus nos dicit. Novi enim meorum aequalium, et aliquando seniorum nonnullos, qui priusquam cum hoc versarentur, nullius erant pretii: postquam autem familiaritate istius usi sunt, brevi omnium supremi eorum evaserunt, quorum infimi prius erant. So. Nosti quale hoc fit, o Demodoci fili? Theag. Novi per Iovem: si voles enim, talis fiam, quales illi fuerunt. So. Non ita, o optime, sed hoc te fefellit, quale sit: ergo autem tibi dicam. Adest mihi divina quadam sorte daemonium quoddam a prima pueritia me secutum: hoc enim vox est quaedam, quae cum fit, semper eius rei, quam facturus sum, dissuasionem innuit, provocat vero nunquam. Quod si quis amicorum mecum quandoque aliquid communicat, venitque vox, hoc illa dissuadet, neque facere sinit. Cuius quidem rei vobis testes dabo. Charmidem virum bonum Glauconis filium noscitis. hic aliquando in Nemea stadio se exercitaturus mecum communicabat. Ac statim ubi dicere inciperet quod se exercitaturus esset, affuit vox: ego prohibui, edicens quemadmodum ipso loquente daemonii vox extiterat, ne se exerceret. Ille vero, fortasse, inquit, significat tibi me victorem non evasurum sed et si victoria non potiar, tamen hoc tempore me exercens, aliquid proficiam. Atque ita locutus, in certamen abit. Operae pretium igitur est audire ab eo quid ei ex eo certamine contigerit. Iam si vultis et Clitomachum Timarchi fratrem rogate quid ei Timarchus dixerit, cum iam moriturus esset: is enim et Euathlus quidam cursor, qui illum fugientem suscepit, referet vobis quid ille tunc dixerit. Theag. Quidnam? So. O Clitomache, inquit, equidem quam primum moriturus venio, quoniam Socrati obtemperare nolui. Hoc quid ita dixerit Timarchus, ego exponam. Cum enim surrexissent ex convivio Timrachus, et Philemon Philemonidis filius, interfecturi Niciam Hiroscamandri filium, soli enim infediarum ii conscii fuerant: hic Timarchus, Quid ais, o Socrates, inquit. Vos quidem bibite, me vero oportet alio ire, redibo autem paulo post, si occasio erit. Tum mihi aderat vox: Itaque ne surgas inquam: solitum enim mihi a daemone signum factum est. Quievit ille. Deinde paulisper commoratus, ardebat iterum eundi cupiditate, dicens, Eo iam Socrates. Et quia iterum vocem audivi, rursus illum cohibui, donec ille tertio latere me cupiens, surrexit, nihil mihi dicens, sed observans, cum ego mentem alio advertissem: et sic profectus ea patravit, quae mortis ei causa fuerant. Haec eadem ille fratri, quemadmodum nunc ego vobis, dixit, se scilicet moriturum venire, quod mihi credere noluisset. Audietis praeterea ex multis qui in Sicilia sunt, quae de exercitus clade praedixeram. Et praeterita quidem ab his qui illa noverunt, audire licet. Experiri vero daemonii signum siquid forte dicat, etiam nunc possumus. In expeditionem namque exiit Sannionis Cali filius. Mihi autem signum adfuit. proficiscitur vero nunc cum Thrasylo adversus Ephesum et Ioniam militaturus. Ego autem illum existimo, vel interfectum iri, vel huiusmodi aliquid incursurum, et de reliquo negotio vehementer metuo. Haec omnia ideo tibi dico, quia potestas omnis ad familiaritates cum his, qui mecum sunt, instituendas penes daemonium est. Multis enim adversatur, neque licet his auxilium ferre, qui mecum invito daemone conversantur: quare impossibile est mihi, cum his vivere. Multis autem haerere non prohibet, sed consuetudine nostra nihil omnino iuvantur. Quibus autem faverit in ipsa familiaritate potestas daemonii, illi sunt de quibus illud animadvertisti. brevi enim proficiunt. Sed eorum partim hoc beneficium firmum habent atque durabile, plerique vero quoad mecum sunt, mirifice pollent: at ubi discesserint, rursus nihil a caeteris differunt. Hoc quandoque accidit Aristidi Lysimachi filio, eius qui filius fuit Aristidis. Nam mecum commorans, brevi multum profecit: postea vero in militiam profectus est: rediens deinde offendit apud me agentem Thucydidem Melissi filium: hic autem Thucydides pridie mihi inter disputandum nescio qua de re obiecerat. Cum me salutasset, et quaedam insuper collocutus esset Aristides, Thucydidem, inquit, o Socrates, audio gloriari, et in quibusdam tecum etiam concertare tanquam aliquid fit. Est inquam, ut dicis. Tum ille, non meminit, inquit, antequam tibi adhaereret, quale fuerit mancipium? Non videtur, inquam per deos. At ego, inquit ille, ridiculus sum. Quidnam maxime inquam? Quoniam priusquam hinc abirem, cum quovis disputare audebam, neque aliquo videbat in disserendo deterior, adeo ut coetus praestantium virorum audacter adirem. Nunc autem contra, fugio quemcumque eruditum esse intellexi, adeo pudore adducor ob inscitiam. Utrum igitur inquam e vestigio te relinquit illa vis, an paulatim? Paulatim, inquit. Quando vero in te incessit, utrum accidit tibi aliquid a me discenti, an aliter? Dicam, o Socrates, rem quidem per deos incredibilem, veram tamen. Nihil unquam a te, ut ipse scis, didici. proficiebam autem quotiescunque tecum essem, et si in eadem solum domo essem, non tamen in eadem parte domus, magis tamen quoties eadem in parte. Et mihi quidem videbar multo magis, quando in eadem parte existens, aliquid te dicentem intuebar, quam cum alio essem aversus. Sed longe magis proficiebam, cum apud te sedens, te tangebam. Nunc autem omnis habitus ille defluxit. Est igitur, o Theages, huiusmodi nostra consuetudo. Si enim Deo gratum est, permultum quidem et brevi proficies: sin contra, minime. Vide igitur ne tibi tutius sit ab aliquo illorum erudiri, quibus in sua potestate sita est utilitas qua caeteris prosunt, quam a me fortuna quadam id assequi. Theag. Mihi quidem sit faciendum, Socrates, videtur, ut consuetudine nostra de daemonio intelligamus. Quod si nobis annuerit, recte omnia: sin minus, quid agendum sit consultabimus tum, alterine cuipiam adhaereamus, an hoc divinum quod tibi insitum est, precibus et sacrificiis et alio quovis denique pacto, quo vates iubent, placare conemur. Dem. Nihil ad haec, o Socrates, huic adolescenti repugnes, bene enim dicit Theages. So. Atqui si videtur oportere sic agere, sic agamus.