Latin
10.1.17 to 10.1.18
Quintilian, Declamationes Maiores 10.1.17-18
Not analysed yet
[11] 'Quid ergo queritur?' inquit; hoc primum: filium <non>, quomodo debes, scelerate, desideras; magno animo orbus es, loqueris fuisse mortalem et interpretaris nihil superesse post flammas. flet iuxta latus et plangit uxor, tu siccos oculos habes. illa totis noctibus funebres exercet ululatus, tu graves somnos ac placidam quietem. pater crudelis, pater immemor, quid vis tibi amplius obiciamus? ex quo perdidisti filium, numquam sic desiderasti, ut videres. quid, quod eripuisti matri solacium, puta vanum et supervacuum? nolo iudices, nolo corripias; scires, quantum esset hoc, si tantundem doleres. res indignior non est, quam quod tibi de eo postulas credi, quod non vidisti. indulge sane vanae rei, ignosce; libenter se orbitas decipit. magnas calamitates una ratio sustentat, quod indulgent mala persuasionibus suis. quicquid ad miseros pertinet, crudelius eripitur quo minus est. clamat itaque, clamat mater infelix: 'si mihi aliquam imaginem filii mei vel parvuli vel iam adulti vel novissimam iuvenis auferres, inicerem tamen misera tamquam corpori manum, illam similitudinem flens tenerem, illos oculos, illam gratissimam faciem et risus oris, expressos et adumbratos artificis manu vultus. sed illum perdidi, unde imago, unde similitudo, unde solacium. [12] fili, plus hodie amisi, quam cum elatus es: post mortem te tuam vidi. si mehercules notas in corpore unici vestes subtrahere temptares, dicerem: succurre solacio meo. haec omnia apud me filii mei membra sunt; ego osculabor, amplectar, flebo supra. non est ratio fortasse; adeo quicquid rationem vincit, affectus est. nihil est sceleratius prudenti orbitate.' 'Levia,' inquit, 'levia loquor; ego filium meum videbam.' quaenam istum fortuna, quae indulserat condicio naturae? non excludebat orbitas oculos tuos, eras iam consecuta, mater, ut iuvenem die absentem putares. maximam perdidit mors acerbitatem, si possis videre quem amiseris. videre ergo tibi contingebat, o mulier, vultum, habitum, corpus, incessum? non crederem, nisi te perdidisse sentires. tempora ergo cum morte diviseras, et superstite filio fruebaris omnibus tenebris. quantum perdideris, hinc aestima: hoc tibi si non contigisset, non eras tam improba, ut optares. aliquis, o pietas, sepultus et conditus, veteri<s> corporis cinis et favilla, tamen corpus sumebat in noctes, et ad solida viventis membra revocatus praebebat se matris oculis qualem non crederes recessurum! nec queri de luce poteramus; quantum licebat, aderat. videbas ergo, mulier, ac praesentia fruebaris? 'videbam', inquit, 'et fruebar, et ad quem pertinebat, rogo, etiamsi decipiebar?' sed quid ego utor testimonio tuo? mago credo et vidisse te filium et nunc non videre.