Latin
10.1.19 to 10.1.21
Quintilian, Declamationes Maiores 10.1.19-21
Not analysed yet
[13] At tu misera nihil crudelius ex marito timebas, quam ne tibi non crederet. 'nemo,' inquit, 'oculis meis fidem detrahat. fili, indulgentissime adolescens, vidi te, nec semel vidi; certum est, fixum est, eripi non potest. quatenus impius pater et hoc tibi auferre conatur, ut te venisse non credam,nec illud garrula nec vana voce vulgavi; venire te nulli indicavi, nisi qui deberet optare, ut hoc posses. patri tantum tuo, patriignosce deceptae confessa sum, dum interrogo, an te et ille vidisset.' Itaque das, mulier infelix, graves <satis> nimiumque poenas. effecit magus, ne filium videres, et solum apud te reliquit, ut meminisses, quod videras. totum tamen illud solacium tuum refer, misera, si potes, et primum confitere simpliciter, an soporis pondus illud et nesciae quietis vanitas fuerit. apud me quidem satis misera, satis eras, mater, infelix, etiamsi tale somnium perdidisses. 'miserere,' inquit, 'melius de affectibus meis sentias. non ego fatigata planctibus sensi venisse noctem; videre filium pervigiles meruistis, oculi. sed primum, dum metuo, umbra processit. Subito dii boni, quod ego gaudium, quam vidi felicitatem? constitit ante me filius discussis tenebris; ita dimittatur aliquando! prosilui protinus et accessi, vultus, comas, ora perspexi: meus erat. quam laetum se, quam hilarem offerebat, quomodo persuadebat mihi, ne crederem morti! [14] scelerate, nescis, pater, quam similem viventi filium cluseris. circuibant totum corpus oculi, non inveniebam, quid ignis egisset. subinde dicebam: hunc ego extuli, hunc rogo imposui? ex hoc ego cineres et ossa collegi? si talis est, quid habeo, quod lugeam? perisse filium meum hoc uno intellegebam, quod illum non poteram et patri ostendere. Confitebor, primae tamen nec ego credidi nocti, et tamquam victis irascebar oculis et erubescebam misera, si quies fuisset. ecce iterum iuvenis, ecce iam cotidie venit! Quid habeo, quod . . . interpreter? verum est utique quod semper est. novissime, non tamquam umbra veniebat sed assidebat, sed amplexus dabat. ego sentiebam et recipiebam. quotienscumque domus fuerat grato sopore prostrata, aderat ille, quales humanis se offerunt oculis propitii dii, quale laetissimum numen est, cum se patitur videri. sicut omnis religio templorum, omnis religio lucorum, cum tacuere mortalia et profani procul erravere sedibus totis, solitudine frui et de suis dicitur exire simulacris, ita iuvenis meus noctibus totis agebat filium et paterna domo et penatibus suis fruebatur placidus et mitis et matri propitius; ut numen et deus delabi sideribus et venire de liquido puroque aere videbatur. quid imprecer sceleratissimo patri? umbram probare voluit!'