Latin
10.1.4 to 10.1.5
Quintilian, Declamationes Maiores 10.1.4-5
Not analysed yet
Misereor feminae, cuius invidiae totum facinus ascribitur. maritus sic filium inclusit, tamquam se inquietari mater ista quereretur. igitur, iudices, nemo miretur, si ad tam crudelem, ad tam immitem patrem umbra non venit. sciebat, ubi lacrimas, ubi posset invenire singultus, a quo magis desideraretur. namque isti ferreum pectus et dura praecordia, nec sunt de orbitate sensus. quid enim inhumanius patre, quid inveniri truculentius potest? [3] invidit matri, ne filio frueretur, nec hoc ideo fecit, quia videre ipse malebat; ne viventem quidem adhuc et incolumem tam blanda tamque debita pietate prosequebatur, ut defuncto servaturus affectum etiam sepulti pater videretur. tanto magis effusa mater et suis ac paternis vicibus occurrens: haec pallidior ad metus, ad vota pronior, non diebus secura, non noctibus. et ille miser intellegebat, utri promptior ex parentibus et facilior esset affectus. itaque ab huius osculis, ab huius feminae cervice pendebat. et, quia longum est officia praeterita debitae pietatis agitare, illo ipso languore, quo filius caducum illud et fragile corpus amisit, quam perdite mulier et usque in exemplum modo super ora pallentis infelices lacerabat oculos, nunc siccata frustra ubera querebatur, nunc superstitem caedebat uterum! notabat haec ille deficiens mandabatque morti suae, cui periret. ubi sunt, qui cito iubent stare lacrimas, quibus non placet longum agere maerorem? retulit umbra gratiam matri. scio et intellego: cum inter gementis iacet medium cadaver, et cum omnis videtur remisisse curas, tunc sentit aliquid et intellegit et inter suos iudicat. moneo te, orbitas, moneo, effusius fleas, effusius <te> efferas, numquam perisse <lacrimas> credas. filii sui umbra cui non apparet, irascitur. [4] Iam gelidi piger corporis sanguis omnis in mortem strinxerat venas, et nutantium fulgor extremus vanescebat oculorum, et iam desperantibus medicis crediderat pater. adhuc tamen spirare matri videbatur, et quamcumque corporis partem osculis misera tepefecerat, illo vitae calorem redisse clamabat. oderat ignes, oderat rogos; reponi corpus et servari membra cupiebat. et nunc infelicem magis matrem paenitet, quod sepultus est, qui poterat reverti. scitis ipsi, quo exequiarum die<s> labore extracta sit, quamdiu filium tenuerit a lambentibus flammis. unde enim speraret, ut postea videre contingeret, ut extra orbitatem haberet oculos? iam magum misera quaerebat, ut umbra evocaretur.