Latin
10.1.1 to 10.1.3
Quintilian, Declamationes Maiores 10.1.1-3
Not analysed yet
Malae tractationis sit actio. Quae amissum filium videbat in somnis, indicavit marito. ille adhibito mago incantavit sepulcrum. mater desiit videre filium. accusat maritum malae tractationis. [1] Quamvis, iudices, inter eos, qui liberorum mortibus destituti cuncta vota et praeparatas spes in senectutem ante se egerunt, id fere acerbissimum certamen conflictationis oriatur, ut unusquisque luctibus ac lacrimis suis credat accedere quandam dignitatem, si miserrimus esse videatur, haec tamen femina neque noto neque publico genere miserabilis non impudenter inter ceteras matres, quae aut unicos aut iuvenes pios filios perdiderunt, eminere et occupare quendam maerentium principatum differentia novae calamitatis affectat, quae sola omnium supra fidem infelix in uno filio iam alteram patitur orbitatem. priorem quidem illam, ut communem ceteris et fato accidentem, fortius utcumque tolerabat. nam et de filio nihil aliud perdiderat misera nisi dies, nec iam timebat, ne ille, quo fruebatur, mori posset. planctibus lacrimisque, paene improbe dixerim, parcius utebatur, nec sibi permittebat dolor lugere venientem. nunc destituta solacio, persuasione fraudata est: dum non putabat perisse, quem poterat videre, ~eripuit ingrata filio alterum titulum. ~miser ille, nisi teneretur, iam et ad patrem veniret. Tantum misera petit, ne minus perdidisse videatur, quam ipsa desiderat. non inani persuasione nec cogitationibus ficta lugentis umbra veniebat, nec agitabat incertos levis imago somnos, ac ne confusi quidem tristi cinere vultus et inspersum favilla caput noctibus suis obibat, sed filius erat qualis aliquando, et iuvenis et pulcher habitu, nec aspici tantum viderique contentus, verum, si quid desiderio creditis miserae, quae sola vidit, amplexus et oscula dabat et tota nocte vivebat. [2] multum perdidit mater, si contingebat hoc illi, non minus, si videbatur. nunc tenebras inanis et longas oculis flentibus noctes iuxta somnum mariti pervigil et tantum deserta metitur, [non desiderio fictus aut fucatus habitu nec, ut somniorum vanitate conspicitur, sed experta non totum mori hominem illud, quod nec flammis uritur nec cineribus extinguitur nec urnis sepulcrisque satis premitur, expectat] nunc ista carcere obseratam animam et repugnantem magico iuvenem cogitat ferro. infelicissima omnium mater plus aliquid esse quam umbram filium putat, postquam potuit includi, nec sua tantummodo poena proprioque supplicio deserta consumitur; rescissa orbitate vel magis cruciatur, quod non licet filio venire cupienti: 'nunc barbaro carmine gravem terram totis noctibus pulsat, et impositum sibi sepulcrum, quod non possit evolvere, quae solebat ipsos discutere inferos, umbra miratur. miser, quem non tantum verba clauserunt (nam forsitan per illa transisset), sed vincula ferrea solidique nexus ad mortem reduxerunt. quomodo tenetur infelix, qui ne propter hoc quidem venit, ut queratur!'