Latin
12.1.1 to 12.1.3
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.1-3
Not analysed yet
Cum civitas fame laboraret, misit ad frumenta legatum praestituta die, intra quam rediret. profectus ille emit et ad aliam civitatem tempestate delatus duplo vendidit et duplum frumenti modum comparavit. illo cessante corporibus suorum pasti sunt. reversus ad praestitutam diem rei publicae laesae accusatur. [1] Quamvis, iudices, innumerabiles me indignandi causae initio statim actionis strangulent, quia nec dicere universas semel possum nec gregatim erumpentes differe gemitus (levior est enim dolor, qui disponitur), primum tamen ille sibi adserit locum, qui est ex hoc iudicii tempore et tam lentae vindictae dilatione ortus animi mei prope dixerim furor, quod hominem tam sceleratum, ut nos quoque fecerit nocentes, legibus accersimus, quod defendi patimur, quod, ut puniatur, precamur, quod damnatus quoque vel morte defungetur, quam nos in illa funestissima fame, dum sepeliri licuit, optavimus, vel exilio, quod hic quantopere contemnat, apparet, qui tam lente in patriam revertitur. quamquam de quo exilio loquar? quantalibet ignominia dimittite domo noxium; habet quo eat. non publicis manibus exeuntem discerpsimus, non, quoniam semel consueramus et bona fide ferarum esse civitas coeperat, hic primus nobis ex tam tardo commeatu placuit cibus? sic enim istum laniari, sic confici, sic consumi oportuit iure nostro. quis credat? ego me ab hoc abstinere potui, cum et esurirem et irascerer? [2] Sed frumento occupati sumus, nec quicquam aliud videmus. o quanta es, fames, quae tam grandem iram vicisti! at ego, etiamsi talis ultio contigisset, si me a nefario grassatore rei publicae non lingua sed dentibus vindicassem, nihil tamen irae, nihil vindictae praestiteram; hoc et meis feci. aestuant adhuc intra pectus sepulta ventribus nostris cognata viscera, et tumescere intus atque indignari videntur et sera paenitentia redundant. iam enim vacat nobis lugere, iam cibos nostros efferimus, residua cremamus; nam cetera nobiscum sepelientur. o fames inaudita, in qua levius est, quod esurimus! ignoscite tamen, violati manes meorum, hic vos adloquor, ignoscite, quod ora temeravimus, quod ab homine descivimus. non ut infelicem animam sustineremus, non ut invisum spiritum produceremus, fecimus; una causa mortem distulimus, quod, si expirassemus, idem timebamus.