Latin
12.1.4 to 12.1.5
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.4-5
Not analysed yet
Et ego quidem me consumptis excuso, qui mihi ipsi <nisi> irasci non possum. at iste interim stat, ut videtis, longa via saginatus et satur atque habundans publico commeatu; ad mentionem ciborum nostrorum plenum fastidio vultum trahit et exsangues ac pallidos ad calculum vocat, quasi ego non confitear illum etiam nimium multum attulisse tam pauci<s>. rari per vias interlucent, et quamvis odio eversoris nostri evocatus e latebris suis populus subsellia non inplet. pauci sceleribus pasti, alienis mortibus salvi, quod vivunt, ipsi sibi rei, graves aegra et tabida membra in publicum protulerunt. hae sunt civitatis reliquiae, quas videtis, sic tabuimus, ut miseri nec vivos habeamus nec mortuos. hic est populus, hae vires, hae spes, hae opes. nisi tandem ad vadimonium, legate, venisses, non multorum dierum commeatum habebamus. [3] quo nunc tantum frumenti, quo classem commeatu gravem? multum hercule negotiatione tua actum est: frumentum habeo, populum non habeo. nusquam prodest, nusquam opus est: iam licet vendas. Dum tu salutis publicae nundinator proximum quemque emptorem admittis, dum aut funera nostra vendis aut scelera, dum populo tuo fame moriente alienae civitati legatus es factus, nos interim cibos ex malis invenimus, et fames se ipsa pavit, et miseriae nostrae crudeles factae sunt. patiamur te defendi, si absolvi saltem nos possumus. haec nunc, iudices, ego solus queror, ad me magis pertinent, aliquid proprie passus sum? non communem dolorem accusator habeo cum iudice? quisquam in hac vindicta alteri cedit? non publica inopia, non totius populi una mendicitas fuit? --nisi, quia funestas epulas et nefarios invenimus cibos, non putamus famem fuisse. in omnes gentes, in omnia ventura saecula proscripti sumus, omnes haec prodigia narrabunt, omnes execrabuntur, nisi qui non credent. famem ipsam infamavimus, et, quod miseris ultimum est, miserationem quoque perdidimus. adhuc tamen una defensio fuit, quod videbamur in haec omnia istius opera inpulsi. si hic innocens est, nostra culpa est.