Latin
12.1.10 to 12.1.11
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.10-11
Not analysed yet
Nos interim coacta primo ex agris pecora diripuimus et, ne venturo saltem anno prospici posset, non reliquimus, qui ararent, boves. iam servis fugas imperavimus, iam procumbentes ante limina principum pauperes in ipsis precibus expirant. plorantibus liberis legatum promittimus. iam tantum sibi quisque cura est. nihil tamen horum etiamnunc in invidiam legati queror; adhuc prior cursus est, hactenus nostra mala tulimus; in reliqua legatus nos vicarios dedit. [7] si quicquam tibi humani sanguinis superest, nisi nimia saturitate alienae fortunae cogitatio excidit, respice patriae casum, respice gravissimam fortunam. miseri te misimus, expectant pallidi exsanguesque cives tui, et quicquid extremi spiritus adhuc superest, spe tui trahitur. figura tibi exesos vultus, decrescentem populum, iam praemortuas vires. nec quicquam horum potes ignorare: si quid tibi credimus, fame laborantem civitatem vidisti. festina, dum supersunt, quibus legationem renunties, festina, dum mori ultimum est, frumento digni sumus. quid in nos convertis etiam alienae civitatis famem? quatenus nobis computandum est, propter te duplum mali tulimus. Tu supra frumentum publicum stertis et omnes maris circumvectus oras litora portusque cognoscis, tu inter duas civitates fatorum arbiter alienae conditor, tuae eversor, salutem nostram peregrinis admetiris, et secunda tempestate in patriam ferente contrarios ventos exoptas. nos per arentes effusi campos morientium herbarum omnes radices vellimus, eo quidem fortius, ut, si fieri possit, in venenum incidamus subeuntes insolitis cibis. et sicubi forte uberius paulo pabulum contigit, de pascuis rixa est. amaros fruticum cortices et ramorum male arentium pallidas frondes decerpimus morbidi; nam quicquid fames coegit, corpus admisit. iam passim moriuntur, et pestilentium more pecudum subinde aliquis ex populo in ipsis pascuis procumbit. crebrior cotidie interitus et latior strages, et --me miserum! --iam fames desinit. [8] quos tester deos? superosne, quos per tantum nefas fugavimus, an inferos, quos nobis permiscuimus, an nostram malam conscientiam omnia nos ante fecisse, quae nemo praeter nos fecit? pecora cecidimus, campos evolsimus, silvas destruximus; novissime nihil relictum est praeter esurientes et mortuos.