Latin
12.1.12 to 12.1.13
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.12-13
Not analysed yet
Si qua est fides, libenter hanc partem accusationis subinde differo. adeo, ubi tantum nefas narrandum est, etiam exigua temporum lucra sectari libet. at necesse est reo indicare, qui a malis publicis afuit, quam multis non ad diem venerit. ignoscite, dii hominesque, sceleri quidem ultimo, sed tamen quod fecisse miserrimum est. non habitant una pudor et fames, et cum semel intrarit inpotens domina, feras etiam et ingentes beluas subigit. terram morientes momorderunt. memetipsum, si nil fuisset aliud, comedissem. sed confitendum est; legati beneficio non defuit. postquam omnem patientiam vicerat ignea fames, postquam spes quoque, quae miseris ultima est, omnis abierat, et frumentum totiens sibi frustra promissum animus iam ne cupere quidem audebat, subiit furor et alienatio mentis, et tota sui arbitrii fames facta est. animus malis deriguerat, os insolitis cibis stupebat, feris invidere coepimus. primo tamen furtim et intra suas quisque latebras admisit hoc monstrum, et, si paulo citius venisses, potuisset hoc negari: si quid ex strage corporum defuerat, sepultum putabamus. nec tamen indicavit quisquam, nec deprehendit aliquis. nemo, ut hoc faceret, exemplo inpulsus est; se quisque docuit, omnes scire coepimus, postquam omnes fecimus. quotiens tamen, antequam inciperem, in portum cucurri, quamdiu in altum intentus, si quae essent in conspectu naves, oculos fatigavi! tibi, legate, tempus differre facile est, qui tuam tantum partem non vendidisti. tu, quem hebeas diem, videris, ego septimum expectare non possum. [9] Ergo rabidi supra cadavera incubuimus et clausis oculis, quasi visus conscientia acerbior esset, tota corpora morsibus consumpsimus. subit interim horror ex facto et taedium ac detestatio sui et planctus, sed, cum ab infaustis fugimus cibis, urit iterum fames, et quod modo ex ore proiecimus, colligendum est. nunc mihi illa foeda videntur, nunc abominanda, laceri artus et nudata ossa et abrepta cute intus cavum pectus, nunc occurrunt effusa praecordia et lividae carnes et expressum dentibus tabum et exhaustae ossibus medullae. quantulum enim corporis fames relinquebat! nunc illud horreo tempus, si quando aut manus incidit aut facies aut aliquid denique, quod hominem propria nota signat, nunc cibi succurrunt, quos inponere in mensam non ausus sum. confitendum est enim: devoravimus homines et quidem avide, qui diu nihil ederamus, et tamen coepisse difficillimum fuit. postquam ius factum est, postquam nemo erat in civitate, quem confiteri puderet, tum vero iam in posterum prospicimus et funera horreis condimus. retro aguntur exequiae; aut circa <corpora> aut ad rogos pugna est. heres cadaver cernit. novum et incredibile, nisi nossemus, monstrum habuimus: sine rogis pestilentiam. mortium ratio non constitit; perisse cives scio tantum, quia inter viventes non video. [10] aegri adsidentes timebant et labentem animam <a> supremis domesticorum o<s>culis reducebant. primo tamen nihil rogabant suos nisi tantum sepulturam. ut maior urgere necessitas coepit, beneficium factum est expectare, dum moritur. nemo adeo adfinis fuit, nemo tam coniunctus, quem pietas abstineret. nostros comedimus, nostros, nam si alienos vellemus, nemo [audebat] cedebat.