Latin
12.1.14 to 12.1.16
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.14-16
Not analysed yet
Nihil est tamen, quod indignari velitis; narravi vobis lucrum vestrum: frumentum duplo vendidimus, et callidissimus legatus vicinae civitati inposuit. plena nunc horrea, bonae rationes, onustae naves sunt, et, quo magis gaudeamus tanto bono, pauci sumus. nam quod ad temporis excusationem pertinet, nihil est, opinor, quod aestuet <aliquis: fames> in desertum non incidit populum, nec sane fuit, cur festinaret; etiam nunc expectare poteramus, sola est nostra civitas, quae fame perire non possit. dissimulaturum me putatis istius patrocinia? confiteor, venit ad ultimum diem, adtulit frumentum. gratulemur, quod iam nulla civitas fame laborat. O si vires sufficerent, latera durarent, aliquid ex aridis diu faucibus residuae vocis exiret! quanta indignatione opus erat, ubi pro omnibus dolendum est! ~quod cum si universi, qui adsumus, proclamemus, haec tota contio in unam vocem consentiat, non esset tamen futura par crimini invidia; ut omnes accusemus, quota pars queritur! secum quisque reputet, quae tulerit, quid admiserit. plane immanis belua est et non tantum necessitatis causa per nefas pastus, qui, quod comederit hominem, non irascitur. [11] succurrite, dolor et seri vomitus et ultrix paenitentia, ades, longi ieiunii imperiosa necessitas, et vos intus inplicitae, si quid potestis, admonete, animae, et a ferali ventre prorumpite, dum commissum nefas devoto capite expiamus et quasi lustrata urbe feralem victimam violatis manibus mittimus. decent nos tales hostiae. in iudicium perduxi publicum scelus, et infamatae civitati quaero velamentum. nemo non commisit aliquid; habetis tamen, si vultis, unum et pro omnibus nocentem. Rei publicae laesae accuso. mirari vos certum habeo, cum civitas tota consumpta sit, cum populus in se tabuerit, hanc verbi segnitiam, quo perstricta tantummodo patria et leviter, quod aiunt, manu offensa intellegi possit; sed ferenda est, ut in ceteris, haec quoque rerum naturae iniuria, quod non tam inmanibus factis paria verba accommodavit. et fames nostra fames dicitur, et cibi nostri cibi vocantur et res publica nunc laesa. nec scilicet nisi peracto legitimo ordine reus non punietur. omnia, rogo, scrupulose agantur. videte, ut iure irascamur, qui contra ius viximus. immo etiam, si libet, defensionem audiamus, etiam nunc nos moretur. neget laesam rem publicam, quia plus quam laesa est. non enim discussos alicuius operis angulos nec recisas lucorum frondes nec publicarum aedium dispersos parietes obicimus; ac, si videbitur, adiciet forsitan non esse rem publicam, quae perierit. id enim superest, ut iam hoc nomen extinctum audiamus! procedet eo usque fortasse, ut esurisse nos neget. [12] non infitior autem parum proprie hoc legis verbo nefas istius signari non posse. maiores enim ne laedi quidem rem publicam impune voluerunt, ideoque existimo etiam hoc esse comprehensum. nemo autem verebatur, ne absolvi posset crimen lege maius.