Latin
12.1.19 to 12.1.21
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.19-21
Not analysed yet
Quae comparata nobis mala non delicatas lacrimas habent? aliquem populum hostilis exercitus intra portas coegit; solet venire ultima obsessis inopia, sed everti certe licet: victor captivum aut occidet aut pascet. tormenta quidam piratarum tulerunt; felices, quibus contigit innocentia! mors certe finis est, nec saevitia ultra fata procedit. aut etiamsi quis adeo hominem exuit, ut ibi poenam quaerat, ubi sensus doloris non inveniat, nempe tamen cadavera feris obiciet. circumdati sunt quidam flammis, ipsa tamen poena habuit sepulturam. nos incendii cinerem perdidimus, nostra etiam ruina tabuit. nostra mala nunc latent: non ignis defunctos cremavit, non ferae laceraverunt, non aves attigerunt, et tamen cadavera mortibus adnumerare non possumus. citra spem convalescendi adflicti sumus, immo etiam citra votum. gravior in dies facti paenitentia est, pudet vitae, lucem ac sidera intueri non audeo. cotidie felices mortuos clamo et malae conscientiae facibus agitatus nihil fortunatius in aeterna sede utcumque compositis puto. adeo mors placet: iam etiam cibis nostris invideo! Praeterita differo; ipsa ex nimia cupiditate nocet habundantia. desideratos diu cibos avide haurimus et lassam famem saturitate strangulamus. morimur adhuc etiam frumento tuo. [15] atqui ceterae rei publicae partes, quae sunt ad usum populi comparatae, et leviore cum damni sensu pereunt et facile remedium accipiunt, cum reparari possit amissum: opera restituam, aerarium replebo, naves, arma reficiam. hic vulnus altissime penetrat, hic ipsa vitalia feriuntur, ubi populus ruit, ubi continuis funeribus omnis sexus atque aetas semel sternitur. exhausta est civitas et desolatae domus, triste florentis quondam fortunae indicium laxi muri. quam multi in civitate nostra perierint, quaeritis? minima quidem portio est, sed etiam ex hoc intellegi potest: esurienti populo satis fuerunt. Plurimum tamen interest, quomodo perierint. felix pestilentia, felix proeliorum strages, denique omnis mors facilis! fames aspera vitalia haurit, praecordia carpit, animi tormentum, corporis tabes, magistra peccandi, durissima necessitatium, deformissima malorum. haec ad humile opus nobiles manus mittit, haec alienis pedibus mendicantes prosternit, haec saepe sociorum fidem fregit, haec venena populis publice dedit, haec in parricidium pios egit. adhuc tamen unum videbatur remedium non expectare mortis diem et tabescentem cotidie spiritum supervenientibus malis subducere. nam in fame nemo quidem mortibus inmunis est.