Latin
12.1.22 to 12.1.23
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.22-23
Not analysed yet
At non tua culpa fames coepit; sed vulneratum iugulasti, titubantem stravisti, fumantem incendisti. ne quid inique faciam, dividenda sunt mala: primam famem fortunae inputo, ultimam tibi. moram tuam itineribus separo. denique ex eo inopiam tibi obicio, ex quo propter te tuli. itaque caritas annonae, rarum frumentum, caedes ac direptio pecorum fuerint fortunae, fuerint anni, fuerint temporum; aliam condicionem habent civium mortes et cadaverum dira laceratio et peiores inopia cibi. haec fames iam tua est. [16] Puta me nihil in praesentia dicere nisi hoc unum: tardius quam potueras venisti. nondum tibi obicio duplicata tempora nec remensum totiens mare nec graves ancoras, nondum tantam moram, quanta legationi satis esset. si innocentes essemus, populum septem diebus perdidisses. angustos humani spiritus terminos fames fecit. morimur, deficimus; festina misericors, omnes excipe auras; etiamsi tota secundis flatibus vela tetenderint venti, tamen remis adiuva. salutem publicam vehis, spiritum populi tui reportas, omnium nostrum in ista classe navigant animae. iuramus per tuum reditum, effusi per gradus templorum vota suscipimus, tendimus manus; nam, quas feriamus hostias, non habemus. quid spem publicam ad ancoras alligas? non stat interim dies, et plenis velis mors venit. festina, merita tua non conditores aequaverint, non ipsi dii plus praestiterint. tibi nos, tibi liberos nostros, tibi quicquid homini iocundum est, tibi debemus quicquid vicinae civitati praestitisti. non dico illa, quae poteram: 'puta caerulus imber in naves ruit, classis inter fluctus latet, nec inter canentes collisarum aquarum spumas vela dinoscimus; egerit ex fundo harenas mare, micant ignes, intonat caelum, scissis rudentibus tempestas sibilat, denique sidus hibernum conditur, tu tamen persevera: frumentum vehis.' nihil horum necesse est feliciter naviganti. festina; quererer, si naves commeatu tardasses. dum velocitatis ratio haberetur, mallem accipere dimidium. [17] non delicati sumus, non luxuriae quaeritur abundantia; unde spiritum sustineamus, unde mortem differamus, in praesenti quantulumcumque; si plus opus fuerit, redibis.