Latin
12.1.6 to 12.1.7
Quintilian, Declamationes Maiores 12.1.6-7
Not analysed yet
Etiamne publica mala narrabo et miseriis nostris convicium faciam? exibunt verba, subsequetur sermo? non alligabitur lingua? [4] plane nihil non possumus: exponamus ordinem cladis nostrae, et simpliciter omnia indicentur; decet ista nostro ore narrari! sed novimus et nimium meminimus. iudex doceri non debet, opinor; reo indicanda sunt, qui a malis publicis afuit, qui hoc certe maximum debet patriae suae beneficium, quod a fame solus dimissus est. audi itaque, audi, frumentum istud, quod lucri fecisti, quanti nobis constet. Aliqui fortasse, iudices, miratur, etiamsi huius feralis anni fructus cessavit, quod tamen illa superior longi temporis beata fecunditas tabuerit, et secum iste dubitat, quid sit in causa, cur civitas opulenta quondam nihil frumenti, nisi in spe, habuerit. sic fit: ubi vicinis civitatibus vendimus, et, undecumque offulsit lucrum, sine respectu salus publica addicitur, in vacuam possessionem fames venit. etiam si quid residui erat, ut carius quidam venderent, ad annonae incendium suppressum est. testor tamen conscientiam vestram, non sumus questi, quamdiu duplo emebamus. non enim vulgaris illa labes frumenti fuit, nec qualis alias ab agricolis accusari solet perfidia terrarum et ingratae messis inritus labor. nova et inaudita abominanda lues, quae nihil homini reliquit praeter hominem. aut astricta citra conatum sata sub ipsis tabuere sulcis, aut levi rore evocata radix in pulverem incurrit, aut perustis torrido sole herbis moribunda seges palluit. nullus imber sitientis soli pulverem tersit, nulla super arentes campos saltem umbra nubium pependit. calidi spiravere venti, maturitatem praecepit aestus. etiam sicubi forte ieiunae herbae solum vicerant, vanis tantum aristis spem fefellerunt, et inanis culmos tristis agricola iactavit ventis nihil relicturis. [5] levia queror: prata exaruerunt, perierunt frondes, germina non exierunt, nuda terra et rudes glebae et aridi fontes erant. nisi haec omnia inter scientes dicerem, poteram videri falso questus de hoc anno, quo tantum frumenti vendidimus. utinam saltem nobis rudem victum silvae ministrassent, et carpere arbu[s]ta, concutere quercum, legere fraga licuisset, et quaecumque primi mortales ante traditos divinitus mitiores cibos contra famem obiecerunt, pestifer annus reliquisset! non eram delicatus. sed o tristis recordatio, funesta necessitas: nihil habuimus, quo viveremus, praeter famem.