Latin
13.1.16 to 13.1.17
Quintilian, Declamationes Maiores 13.1.16-17
Not analysed yet
'Etenim adversus inferentem damnum iusta ultio fuit.' dicam nunc, quam iniqua sit invicem iniuriae conpensatio quamque non solum legi adversa sed paci? barbarorum mos est populorum, quos procul omni iuris humani societate summotos proxime beluis natura efferavit. nos ideo magistratus legesque a maioribus nostris accepimus, ne sui quisque doloris iudex sit, et adsiduae scelerum causae [se] rebellant, si ultio crimen imitabitur. damnum accepisti? erat lex, forum, iudex, nisi si vos iure vindicari pudet. at mehercule, si ad arma mittimur, et instituitur perniciosa nocendi contentio, et in vicem legis ira succedit, premetur quidem obnoxia infirmitas, et paucorum dominio subiecta plebes triste servitium perferet; est tamen et pauperibus interim dolor, et, ut facilius nobis noceri potest, ita vobis latius. postremo, placeas licet tibi opum tuarum fiducia, dives; si mihi vivere non expedit, pares sumus. [12] Quid ergo? si quid tibi damni attulissent apes meae, non mihi auferretur [r]actio, sed forsan aliqua daretur et tibi. nunc vero quid quereris? credo, depopulatos agros eversosque reditus; non enim debet leve esse damnum, quod dives ferre non possit. 'decerpebant,' inquit, 'flores meos.' ecquid intellegitis, iudices, quanto dolore dignum sit quod ego perdidi, si etiam hoc damnum est? 'flores aufere<bant>.' ita plane. alioquin tu illos in vetustatem reservabas, et durarent adhuc, nisi ad hortum tuum apes venissent. cuius rei inveniri potest brevior aetas? namque dum inmaturos exterior alligat cortex, nondum dixeris florem. paulatim deinde vividiore suco tumescit uterus et albentis accipit rimas, necdum tamen flos est. at cum se ruptis iam tunicis in patulum capita fuderunt et velut fissa in orbem, iam quae tenera eorum videtur maturitas et ingenitus occasus est, et iam sine ventis quoque soluta natura labitur gratia, nec quicquam est flos nisi novus. quare si dicerem: abstulere peritura, et, quae protinus humi iacuissent, in usus hominum conversa, inauditus tamen livor videretur etiam apibus invidere. nunc vero disserendum mihi est, quam momentosa sit huius animalis rapina? nescimus, qua pernicitate plerumque vix contactis floribus revolet discurratque per singulos velox experimento, quam etiam, ubi inmorantur, libratis pendeant alis? quis umquam quod ferentem apem viderat, ubi deesset, invenit? [13] quantulum vero est, quod ex his manu consitis floribus legant! prata silvaeque vel maturae fructibus vites et fraglantes thymo colles, quantum coniectura suspicari potest, pabulum ministrant. non omnibus floribus carpunt utilia operi suo, sed in omnibus quaerunt. praesens quidem illa protinus redditur merces, quod omnibus, quibus insedere, odorem mellis inspirant et brevi contactu vim sui relinquunt. hoc tu damnum intellegis? hoc veneno vindicas, quod mehercule inhumane etiam fumo prohibuisses?