Latin
13.1.18 to 13.1.20
Quintilian, Declamationes Maiores 13.1.18-20
Not analysed yet
An non te se<du>lus vicinus colui, non frugum mearum primitias omni vere misi, non, si quis ceris novis candidior incidit favus, tuis reservatus est mensis, cum parvis mediocritate munusculis illa semper adiceretur commendatio: 'hoc tibi mittunt apes meae'? puto, relata est mihi gratia! 'Admonui,' inquit, 'et, ut transferres, denuntiavi.' idcirco contumacem merito punisti? non enim video, quid aliud patricinio tuo conferat haec denuntiatio supervacua; si non licuit tibi facere quod queror, iniusta; si licuit, iusta; aut sine ista, aut ne cum ista quidem valeat. pudoris vero quod velamentum est male audire culpa, defendi superbia! an tandem tuas pecudes quamvis diffusa stabula non capient, tibi omne armentis mugiet nemus, tu gregibus arva sulcabis, et ad excolendos agros procedet ignota etiam vilicis familia, tuis horreis populi annona pendebit, nec tamen invidebimus, nec quisquam tam<en> grave putabit sibi istud fortunae tuae pondus? nos si paucas apes intra angustias pauperis horti conposuimus, quae tamen vobis mella faciunt, id prorsus indigne ferendum est, et, quod numquam fando cognitum est, vicinus diviti pauper molestus est? [14] adeo parum est plurimum possidere, ut, cum servis quoque vestris habere peculium liceat, invidiosum nobis putetis quicquid egestatis nomen excesserit? tam honestis in hac, ut putamus, aequissima libertate legibus vivimus, ut nobis habere medellam non liceat, vobis habere liceat venena? Postremo quidem divitis patrocinio non putavi, iudices, respondendum, nisi rideri vestram maiestatem contumeliosa defensione non ferrem. 'ultro enim,' inquit, 'ad mortem venerunt apes tuae.' ita plane; alioquin tu venenum floribus dederas. impudentiaene, iudices, eius adsignem, si hoc nihi<l> apud vos obtinuerit, an stultitiae, si speravit? si venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis admovisse pocula; si percussorem posuisset in saltu, ipsum in insidias ultro venisse clamaret; si telum obiectasset in tenebris, inlatum sua culpa contenderet. ego, iudices, quid dico? duo esse sola, quae omni in crimine spectanda sint, animum et eventum. quis animus divitis fuit, cum venenum sparsit? ut apes perirent. quis eventus? perierunt. in summa, iudices, quis dubitat, quin damnum ei sit imputandum, sine quo non accidisset?