Latin
13.1.21 to 13.1.22
Quintilian, Declamationes Maiores 13.1.21-22
Not analysed yet
[15] Intellego neque prudentiam vestram desiderare plura de causa neque vestram fidem ac religionem egere exhortatione vere iudicandi. quid moror igitur? tenet me dolor et adsuetae voluptatis desiderium. sunt quaedam in hac causa, quae sarcire poena non possit. maior forsitan materia videatur adfectus, si pauperes amare nisi parva non possumus, et necessario nobis pretiosa, quae sola sunt. animum meum extinctae unius horae momento tot animae movent . . . quod perierint de me bene meritae. quin ipsum leti genus addit indignationem: veneno perierunt! quis hoc ulla satis persequi possit invidia? apes veneno! haec illis gratia refertur, quod fructibus nostris invigilant, quod cotidiana statione laboris adsidui ne damno quidem summoventur? nam ut cetera animalia videtur mihi natura usibus nostris genuisse, haec etiam deliciis, cum eo quod in illis, quae vel scindendo solo vel maturando itineri comparamus, multus ante reditus insumitur labor, et, cum perdomanda, cum alenda sint, nihil tamen possunt sine homine, et tantum coacta prosunt. apes <opus> faciunt iniussae, ac sine ullo rationis humanae ministerio totus fructus ultro venit. Adice quod cetera aut satis incurrunt aut vitibus nocent, primaque, ut fama est, hostiae causa pecudi fuit laesa fruges. harum ita innoxius per prata silvasque discurrit labor, ut tantum factum opus appareat. [16] Qua satis digna prosequar laude? dicam animal quodammodo parvum hominis exemplar? hoc humana excogitare non potuit sollertia. etiam ratio nostra, quae sub terris lucrum invenit, quae maria inquisitione sua sideribus inmiscuit, hoc tamen efficere, consequi, imitari non potuit. venena potius invenimus. iam primum futurae laudabilis vitae digna principia: non illas libido progenerat, domitrixque omnium animalium Venus, utque homines in excusationem sui fabulis tradiderunt, etiam deorum potens, has regnis suis excepit. abest inimica virtutium voluptas castis sine labe corporibus: solae omnium non edunt fetus sed faciunt. ipsae paulatim, sicut stipatae sunt per mella, vivescunt, et, ut oportet, animal laboriosum ex opere nascitur. inde ut adolevit iuventus, et ad similes labores aetas roborata convaluit, relinquitur liber parentibus locus, et, ne coacta in angustum multitudo nova turba laboret, quasi habita verecundiae ratione cedit populus minor, suspensumque proximis ramis examen humanas manus expectat; acceptas cum fide colit sedes. et, cum ingenia nostra, quae nos scilicet ambitiosi nostri aestimatores proxima divinis credimus, ad percipiendas disciplinas multo labore desudent, nulla apes nisi artifex nascitur. quid credas aliud quam divinae partem mentis his animis inesse? quid praecipuum referas? [17] non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti capiunt cubile noctis arbitrio semper habitatura<e>, sed tutae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur. non ut ferae volucres, non praesentis modo cibi memores in diem vivunt; duraturus hiemi reponitur victus, et repletis vere cellis tutus annus est. etiam cum ad humanos usus opera subducta sunt, reparare amissa contendunt, et labor damno incenditur, et numquam deficit animus ante quam locus. quid, quod inter animalia, quae non verba coniungunt, non vincla rationis invicem nectunt, tantus operis consensus est, tanta difficillimae rei laboris concordia? non humano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in publicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium, nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos spondeant menses. quis porro tantus ardor operis quaeve officiorum partitio, ut aliae congerant onera, aliae accipiant, aliae linant! quae severitas in castiganda inertia! multa dictu visuque miranda: praevidere tempestates nec dubio se caelo tradere nec ultra viciniam nubilo tendere. iam si levis iniquior aura rapuit, ad dirigendos in destinata cursus modico lapilli pondere librare pinnas. illa maiorum pectorum: motis pro rege castris procurrere et inire bella mortemque honestam pro duce oppetere. adice quod, si quas aut aetas longior aut morbus oppressit, efferuntur prius corpora, posteriorque operum quam funerum cura est. [18] quid inligare cruribus flores, quid ore sucos in publicum ferre? me tamen ipsius operis praecipua admiratio subit: non eas temere nec fortuito figuram et sedes modo reponendis cibis quaesisse credas; rudis cera componitur, accedit usibus inenarrabilis decor. nam primum tenacibus vinculis fundamenta suspendunt, tum ab exordio in omnem partem opus aequaliter crescit, nec quicquam ex inchoatis parum est quod non sua portione perfectum. ~sit iam~ nec alia parte opus esset. <ipsi enim sibi invicem anguli haerent, et ita mutuo vinciuntur atque inligantur, ut, quod voles, id medium sit. >gemina frons ceris imponitur, et, cum foraminibus tantum spatium detur, quantum ad generanda examina <na>tura[m] apum capiat, his textis, ne universi mellis effluat pondus, intersaepta onera cluduntur. quis non stupeat hoc fieri posse sine manibus, nulla interveniente doctrina hanc artem nasci? quid non divinum habent, nisi quod moriuntur!