Latin
16.1.15 to 16.1.16
Quintilian, Declamationes Maiores 16.1.15-16
Not analysed yet
Differo interim causam amicitiae; agere paulisper omnium libet. et tyrannus mihi credidit; volo reverti. nulli umquam, mater, plus commisit fides, neminem magis obligaverunt expectationes. credidit mihi homo, cui res favorabilis contingit, si decipitur, qui sibi excogitasse contra omnes amicos videtur, ut illi inponeremus. non est, quod mihi supplicia, quod omnem mortis apparatum, mater, opponas; facinus est id tantum hominibus bene credere, quod expedit, et actum est de rebus humanis, si sola servatur utilitatium fides. infinitum est, quantum mihi crediderit tyrannus, si me occiderit reversum. [8] Intellegit, iudices, et ipsa mater, quantae reverentiae locum amicus optineat, quae incipit contendere adfectu. nisi fallor igitur, cum ego sim materia litis, hoc primum aestimare debetis, ut<er> in mea calamitate plus fecerit. ante omnia permitte mihi de hoc adfectus tui genere, mater, queri. quid tibi tam rabido, tam praecipiti dolore voluisti, quid adversis tuis praestare faciem et in oculos tuos accipere nuntium? non reliquisti tibi, ut redimeres. sine dubio adiecisti ad matris adfectus; oculos in media orbitate fudisti; sed illud non laxat catenas, non explicat corpus. quid mihi prodest iste, qui se citra filium consumpsit, adfectus? plus fecisset mater, quae isset ad tyrannum. alligatus sum; tu nunc sic flebis, tamquam solvar in lectulo, tamquam in tuis manibus expirem? in quibusdam calamitatibus desperatio non est summus affectus, et quisquis orbitatem statim credit, festinat ad inpatientiae securitatem. dissimules licet, mater tantae pro me inpatientiae, tam incredibilis adfectus: amicus rem difficiliorem fecit, quod servavit oculos suos, ut alligaretur. dii deaeque, quantum ille praestitit <mihi>, qui [mihi] [in]vidit poenam meam nec recessit! ille, ille terribilem carcerem facit, qui inde procedit. iam non corporis nexus haerebat, nec aliud quam resederant pondere catenae; consumpti longo squalore vultus, concretae noctibus diebusque super ora lacrimae.