Latin
16.1.17 to 16.1.19
Quintilian, Declamationes Maiores 16.1.17-19
Not analysed yet
[9] Miseremini, iudices, ne perdat auctoritatem meritum, quod ultra expectationem est. ponite sub oculos alligatos, quorum alterum amicus redemerit, alterum mater: rogo, uter plus fecerit? bone Iuppiter, quam avide, quam fortiter vincla nostra tractavit! quibus ille precibus exegit, ut sibi crederetur! 'accipe,' inquit, 'has manus, haec membra, si fieri potest, ut amicum matri remittamus. in totum explebo, si videtur, vicaria poena locum recedentis, vel, si vis utique tibi dimissa membra restitui, spondeo quemcumque iusseris aperto iugulo diem.' fidem deorum hominumque, quid non factum est, ut amicum meum paeniteret? ingestum est misero illud carceris tenebrarumque secretum, gravioribus vinculis opus esse carnifex dixit ad bonum amicum. accedere ad illud cubile iussi sunt homines nocentes, et subinde dictum est: 'vide tamen, amice, si tanti est.' una vox, unus miseri gemitus: 'urite, lacerate, distrahite, ille tamen revertetur.' Miserere, mater, magna res agitur. amicum meum reliqui contendentem cum tyranno. excuso me vobis, humani generis adfectus, et tibi ante omnia, mater, excuso, quod hoc fieri passus sum. ulla ergo in rebus humanis necessitas tanti fuit, ut illum amicum meum in carcerem ipse deducerem, ut squalorem meum, meas catenas in membra festinantis exuerem, ut tam abrupti commeatus diem contra tot incerta promitterem? testor te, misera conscientia, et si quod nos in illa necessitate numen aspexit, quantum simus rixati circa catenas, quam omnia fecerim, ut ille potius veniret ad matrem. [10] fateor, iudices, unius cogitationis pudore victus sum, quod tam magni beneficii difficultatem ab amico non accipere adfectus videbatur hominis, qui non credidisset. Miserere, mater, ne me solutum putes; amicum alligavi. hae sunt catenae, quae ligant membra, quae per maria, per infinita terrarum spatia restringunt. sic non potest carcer effringi. invideo tyranno: scit alligare amicos, scit tenere dimissum. iterum ac subinde proclamem necesse est: ego amicum meum alligavi, et, ut te viderem, poenam meam altero homine implevi. scio, quo hoc amicus praestiterit animo, sed ego rem feci hominis non reversuri. interrogo hoc loco inpatientiam tuam, mater, interrogo: quid faceres, si nos ad te videndam deduxissent alligatos aliqui satellites, si barbarus aliqui? fruereris osculis, fruereris amplexibus. non est, quod te ista tamquam levior, tamquam expeditior condicio decipiat. quid putas esse, quod me dimisit solutum ire, quo vellem? crudelis artifex non reliquit nobis, ut inponeremus.