Latin
17.1.20 to 17.1.21
Quintilian, Declamationes Maiores 17.1.20-21
Not analysed yet
Et quantulum habet de toto dolore nostro ille, quo venitur ad iudicem, dies! ego, cum dico: pater me odit, illud exclamo: omnes sine me sunt festi dies, omnis laetitia sine filio; non adloquitur maestum, non adsidet ille languenti. gratissimus, quisquis de nobis tristius aliquid attulerit, quisquis maledixerit, conviciatus fuerit absenti. ego si hoc possum ferre, merui. alia sunt adversa, quae de continuatione sui patientiam parant, quae durant adsiduitate firmantque mentem; quod te pater oderit, cotidie novum est. minus fortassis urant invicem simultates et mutuis detestationibus invisa respirent; odium is tantum filius perferre poterit, qui et ipse oderit patrem. [14] Vos nunc, iudices, universos quin immo mortales infelicissimus iuvenis interrogo: quid me facere vultis? explicuit nos sine dubio de criminibus exitus, quod absolutus sum; tamen non hoc effecit, ne mori velim, sed ut mihi liceat et vivere. victus sum enim mehercules, victus sum, iudices, absolutionibus meis, et, quae certissima est animae laborantis infirmitas, misera felicitate defeci. quem mihi vultum domum reverso, quem suadetis animum? non decet gaudium me[um]: exaspero hilaritate, offendo tristitia. capto sermonem; invisus sum, tamquam adroganter insultem doloris causa dicor, si propius aspiciar, videor, si recedo, contemnere. quousque vincemus? nesciunt prorsus abdicationibus mederi, qui non statim cedunt, qui conscientiae suae rigore nituntur. non vincitur pater, non sum absolutus: cum domum veni, nemo me diligit, nemo reveretur. iam ad nos de penatibus illis non pertinent nisi secreta, nisi latebrae. non exuo, non depono sordes, et mihi cotidie senex tamquam accusaturus occurrit. attendo, quid faciam, quid loquar, qualis aspiciar, et, quod malignissimum est sollicitudinis genus, me ipse custodio. satiasti me, vita, satiasti, et cum felicibus quoque veniat ex nimia prosperitatis continuatione fastidium, quod taedium paras lassitudine miserorum! consumpta est in lacrimis, in precibus aetas, exacti sordibus dies, anxietate noctes. quid mihi contra tam indigna, tam gravia promittit integritas? abdicari debet, quem nocentem pater odit, mori, quem innocentem.