Latin
17.1.22 to 17.1.24
Quintilian, Declamationes Maiores 17.1.22-24
Not analysed yet
[15] 'Sed, ut credamus,' inquit, 'voluisse te mori, cur potissimum veneno?' possis quidem, pater, hanc de omni supremorum genere litem facere morientibus, et, quia rerum natura varias fatorum vias indulsit animae, in nullo non exitu simili ratione reprehendas, quicquid electum est. sic super strictum nudatumque mucronem proclamares: 'cur non veneno?' sed nihil est delicatius exitu, quem non supplicia, non metus, sed collecta de calamitatibus commendat infirmitas. mihi tamen praecipue cum hoc mortis instrumento propria concordia est: non spargit cruorem, nec trucem cadaveris relinquit aspectum; placida est, quieta est. ingratissime senex, ego et hoc sic moriendo prospexeram, ne me occidisse alius videretur. Te nunc adprehendo, te interrogo, pater: ita parricida sum ego, qui venenum adfero in domum tuam inparatum, rude, terendum, cui tam multa restant, ante quam dari possit? ita parricida sum, qui iuxta te quaero secretum, qui de potione tibi incerta, quam nemo detulit, tam simpliciter, tam facile respondi? secedo in medios penates, nullos ab introitu praepono custodes, non evito transitus, non excludo venturos. rogo, utrum haec omnia sunt occidere volentis an mori? venenum, quod tibi pararetur, invenisses absconsum, reconditum; multum circa illud palloris attoniti, concisa verba, trepida suspiria et me negantem. parricida deprehensus effudisset venenum, ne fateretur. [16] 'Cur ergo,' inquit, 'si tibi paraveras, non bibisti?' breviter, pater, et secundum naturam condicionis humanae respondeo nihil aliud esse in potestate miserorum, quam ut mori velint. ego cum dico 'mori volo', non hoc dico 'moriturus sum'; de animo meo respondeo, non promitto de fato. miraris! quod, quamvis iam teneam venenum, multum tamen adhuc casibus incertisque superest? accepere perfossis plerumque visceribus vitam tamen ab ipsa desperatione redeuntem; strictos circa colla laqueos aut nexus aut ipsius corporis ruina decepit; rotatos per abrupta mollis iactus explicuit. tam consentaneum est, ne moriatur qui velit, quam quod morimur inviti. sed malo, sicut coepi, simplici tecum ratione consistere. nihil aeque, pater, impetu constat, quam mori velle, nec quicquam res humanae inpatientius habent pereuntis adfectu. hunc si retinere velis, sufficit, ut moreris, et rationem quoque homini mortis eripiet, si quis abstulerit ardorem. frangit animum quisquis intervenit; abducit, avocat, quisquis adloquitur. ambiunt[ur] cuncta moriendi spatia pro vita. ideo nos mehercules crediderim <in> eiusmodi exitum eligere secretum. minimum est, quod confundat hominem infirmitate morientem, et exiguis causis opus est, ut displiceat obitus, quem misero suasit integritas. quid, si interveniat aliquis, qui gaudeat, qui vindicari se putet, si testis adhibeat oculos, quibus invidendum sit? statim mehercules adrogans vita s<t>imulabitur, statim contumax dolor cum deprehensa morte dissentiet.