Latin
Book 17
Quintilian, Declamationes Maiores 17.1.25
Not analysed yet
[17] Nescis, quantum mihi haesitationis paraveris, cum interroges, dum respondere cogis ~setis quem et~ reddere, iterum litigare, defendi. me vero tunc pariter omnes tenuistis, adfectus, indignatio, pietas, reverentia, dolor. ego propter patrem mori possum, coram patre non possum. adice nunc, quod et dixisti: 'bibe!' si mehercules saucium palpitantemque iussisses adigere ferrum, premerem clausis vulneribus animam; <si> stringere aptatos ad colla nexus, conarer abrupto desilire laqueo; si non iniceres manum ad praecipitia properanti, flecterem in plana cursum. Merito prorsus, anime, secretum solitudinemque captaveras. intervenit pater, actum est, perit ille susceptae mortis ardor et utroque nos resolvit adfectu: mori non debeo, si vetuerit, non potero, si iusserit. 'bibe', inquit. nondum quidem potioni virus aptatum est, sed me ideo deprehendisti, quia adhuc terebatur. multa tamen mihi, pater, ante facienda sunt: volo prius convocare servulos, contrahere libertos, complorare, conqueri, mandare, defendi. 'bibe.' mihi vero tunc adiecisse visus es: 'teneris, haeres, eamus ad iudicem!' 'bibe.' sic hoc iubes, tamquam negem venenum. interrogare vos velut in illa secreti nostri praesentia libet: quem mihi post hanc vocem animum datis? dicit hoc accusator, dicit hoc victus, dicit secreto, dicit sic, ut possit negare, si bibero. 'bibe.' ego quidem volo, et hoc cum maxime paro, sed totum hunc animum, senex, tua aviditate mutasti, 'bibe.' [18] quid restat, quam ut recusantis ora diducas, ut infundas per oppositas manus? mihi vero tunc excidit, quid vel<l>em, quid pararem. vidi truces loquentis oculos, vultus parricidali ardore suffusos. iuberi mihi videbar, ut biberem tuum venenum. nescisti, pater, pertinaciam meam servare, nescisti. filium propter te mori volentem deprehendisti; vis occidere? veta; invade poculum, ne hauriam; bibam. exclama: 'temerari, quid facis? iam desino irasci, iam revertor in gratiam!' properabo, ut hoc secum aures ferant, ut inpatientia tua fruantur oculi. tibi inputes, quod me retorsisti, quod ablata sunt sacramenta pereundi; innocenti facilius est mori, si rogetur, ut vivat. fidem deorum, in quam me contumaciam, pater, in quem tunc inpulisti contentionis ardorem, cum diceres 'bibe'! nec vivere mihi libuit nec mori, ereptus sum miser animo meo, et inprovisa voce percussus steti sine affectu, sine [ne]cogitatione attonitus, amens et me paene aliter occidi. nihil est profecto inprovisorum dolore torrentius, et fractae malorum contentione mentes ad inexpectata caligant. non querelas post hoc invenio, non verba, non lacrimas. ad nullius rei conatum sufficit mori alterius animo et suo veneno.