Latin
18.1.1 to 18.1.4
Quintilian, Declamationes Maiores 18.1.1-4
Not analysed yet
Malae tractationis sit actio. Speciosum filium, infamem, tamquam incestum cum matre committeret, pater in secreta parte domus torsit et occidit in tormentis. interrogat illum mater, quid ex filio compererit; nolentem dicere malae tractationis accusat. [1] Etsi, iudices, callidissimus parricida facinus suum sic ordinavit, ut vobis matrem faceret invisam, sive dissimularet misera mortem filii sui, sive quereretur, tantaque monstrorum novitate circumdatam eo perduxit, ut sibi videatur infamaturus iterum vel patientiam nostram vel dolorem, matri tamen, <in> cuius calamitatibus ~ne minimum sibi vindicat orbitas locum, ideo ad vos fugiendum fuit, ut sciretis non illi praestari, quod tacet maritus. laudo, iudices, laudo miseram, quod interrogare noluit domi, quod nihil fecit et ipsa secreto. hic coram civitate, coram liberis ac parentibus et, licet dissimulare parricida videatur, coram rumore mater inquirit, quid tormentis unici quaesierit, quid morte compererit. respondeat saltim reus, fateatur iratus, cui in peracta crudelitate modestia[e] frontis obstitit. nec uxori potest videri parcere, de qua scire voluit, an esset incesta, nec filio, quem, tamquam sciret, occidit. Ante omnia igitur, iudices, mulier infelicissimi pudoris hoc ab adfectibus publicis petit, ne vobis accusare videatur: ream se incesti, ream parricidii putat, exhibet populo conscientiam suam et adversus quemcumque sermonem, quodcumque secretum marito famaeque praestat interrogandi potestatem. vellet innocentiam suis probare visceribus, vellet in eculeos, in ignes hanc miseram praecipitare pietatem. [2] ignoscite, iudices, inpatientiae, quae contra callidissimam dissimulationem libertate doloris exaestuat; incestum probaretur silentio patris, si taceret et mater. Equidem, iudices, tam contrarios adfectus senis satis admirari, satis stupere non possum: in rumore tam suspicax, post tormenta <tam> patiens, modo ad fabulas vulgaresque sermones pronus ac facilis, in orbitate, in parricidio, <in> reatus quoque dolore conticuit. quo repente conversus est, in quam modestiam desperationemque defecit? torsit tamquam dicturum, tacet, tamquam dixerit. fidem igitur vestram, iudices, ne cui praestet magnae severitatis auctoritatem non posse defendi, neve ideo suspicari nefanda malitis, quia se silentio parricida miratur. parcere nunc illum cuiquam tacendo creditis? loqui se cum maxime putat, et, si bene artes et profundae mentis consilia perspicio, respondere sibi videtur plus quam mater interrogat. fallitur, quisquis hunc esse credit inexplicabilis doloris aestum et inter silentii confessionisque causas miserum pudorem; alium exitum non habet, quam ut respondere nolle videatur, quisquis filium occidit et probare non potest, propter quod debuerit occidi.