Latin
18.1.5 to 18.1.6
Quintilian, Declamationes Maiores 18.1.5-6
Not analysed yet
[3] Coniungat, quantum volet, nocentissimus senex cum rumore populi silentium suum, et relaturae ordinem tristissimae sortis conlata malignitate cludat ora, compescat auditus. securi tamen estote, mortales, fas est, fas est innocentissimae matri velut in templis, velut apud ipsos proclamare superos: 'amavi filium meum!' matrona, iudices, cuius puellares annos, primam rudemque coniugii mentem nulla libidinum respersit infamia, cui impudens rumor, suspicax maritus nihil umquam potuit obicere nisi filium, quae pudicitiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus agnosceret. non timuit, ne stupra furtivosque concubitus parvuli vultus aut crescentis infantiae similitudo detegeret. natum de te continuo, si quid ipsi creditis, inpatientius complexa quam reliqui parentes non in nutrices nec in ministeria seposuit; suis aluit uberibus, suo fovit amplexu. numquid et hos annos, parricida, numquid et pueritiam miseri iuvenis infamas? actum est de sacrorum nominum fide, si, ut videatur innocens mater, aetas tantum filii facit. accendebat hanc erga unicum optimae matris inpatientiam rigidus pater, asper maritus, et sibi videbatur parum implere, quem pro duobus conferebat, adfectum. rarus hic namque ad oscula, difficilis amplexibus, et qui unicum aspiceret animo, quo quandoque posset occidere, fecit, ut notabilior esset caritas matris. omnis igitur miserae sermo cum filio, omnis in publicum pariter egressus. gaudebat etiam, quod laudandus occursibus, quod omni frequentia coetuque conspicuus populo iam ipse fateretur, quod plus amaretur a matre. [4] miseremini, iudices, ne nefandas suspiciones maritum ex ullius traxisse credatis indiciis; suum rigorem, suum tantum secutus est animum. filium si non ames, videatur tibi mater adamasse. Questurum nunc me, iudices, putatis de licentia sermonis humani? ego vero iuxta hunc patrem non accuso rumorem. quae materia fabulae tam inpudentis, qui fuerit auctor, iste probavit, qui credidit. facillimum fuit, ut loqueretur populus de incesto, de quo mirabatur patrem suspicari.