Latin
19.1.11 to 19.1.12
Quintilian, Declamationes Maiores 19.1.11-12
Not analysed yet
Novum, iudices, uxoris in marito crimen audite: silentium est, de quo queritur. solebat indignatio vestra convicia nostra ferre non posse, et matronalis indignatio dicere videbatur: 'non parcis erga me, marite, verbis, nullam habet nostri tuus sermo reverentiam; facile prorumpis in opprobria, facile quodlibet obicis, exclamas, et, dum nimium libertati vocis indulges, potest populus aliquem de me facere rumorem.' tu, mulier, obicis mihi rem, quae nulli umquam crimini fuit, solam in nostris moribus innocentiam, voce<m> repressam [taciturnitas]. vide, cur manus, cur verba peccare videantur: illis infamamus, his torquemus, occidimus. vis scire, quam non possis queri de silentio meo? felicissima fueras, si idem fecissemus omnes. Finge me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. [7] ex omnibus, iudices, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. crimen hoc in me mulier vocat, quod in priscis illis morum mentiumque rectoribus fuit prima sapientia, quod quosdam totius vitae pertulisse patientia[m] magis illa seria miratur antiquitas, quam quod temporum vices, siderum cursus et profunda naturae velut conscia ratione sanxerunt. quae, per fidem, inpotentia est effringere rigens sacra dissimulatione pectus, evolvere animum, quem supra sua secreta compositum non laetitia, non dolor, non necessitas, non fortuita laxaverint! quisquis de tacente queritur, multo minus ferre poterit loquentem. nec adeo coniugali societate cuncta miscentur, ut nihil sibi adversus hanc concordiam proprium relinquat animus. est aliquis etiam a sanguine suo secretus adfectus genusque reverentiae, ut tacenda minime velis scire carissimos, quaedam non possis verberibus, eculeis eruere, et plerosque videas fortiter supra sua secreta morientis. agedum, si videtur, utrumque sexum, omnem condicionem, omnem scrutemur aetatem: nullum sine conscientia pectus, nulla vita sine causis tacendi. si te interrogaret omnia maritus, haberes aliquid et tu, quod non fatereris. et quanto silentium gravius est in sene, verecundius in marito, sanctius in patre! [8] pudeat nos, mulier, infirmitatis: vicit nos modo iuvenis ille constantia; mori voluit, ut taceremus.