Latin
19.1.7 to 19.1.10
Quintilian, Declamationes Maiores 19.1.7-10
Not analysed yet
Laudo, iudices, patientiam matris: cum et ipsa semper plurimum esset domi, et ab illo secreto fortasse non longe, intervenire noluit, interpellare non ausa est. sed et manibus meis gratulor, quod non propinquus aliquis, non amicus inrupit; occidissem, quisquis me tunc ausus fuisset interrogare pro filio. sepelivi tamen lacera membra, funus indulsi, ossa collegi. non iniecit uxor lectulo manum, non inter exequias planctibus elisisque uberibus mihi fecit invidiam. unde in hanc inpatientiam prorupit, exiluit? domi me nihil interrogavit. Possum iam, mater infelix, coram liberis ac parentibus, possum audientibus diis hominibusque clamare: et ego amavi filium meum, non osculis, non infirmitate, non lacrimis, sed viribus, dolore, patientia. unicum, quem, si acie clausisset hostis, vicaria morte servassem, si subitum cinxisset incendium, extulissem relicta meorum parte membrorum, eripui malignitati, abstuli famae. habeo, quod inputem tibi, natura, pietas: rem difficillimam feci, quod non me potius occidi. [5] Malae tractationis accusat. adeone, uxor, tibi parum videor dedisse poenarum post parricidium, ut labores, ne lucrifaciat pater, quod occidit filium suum? non pudet ergo, si<c> irasceris parricidae? quid tibi cum lege, quam propter alios minores accepistis adfectus? querelas habet ista, non gemitus, et matre seposita solam conplorat uxorem. Rursus ad populum vocas miserum pudorem, materiam novi rumoris accendis; perdidi ergo rationem secreti mei. sic omnia feceram, ne quid aut quaeri posset aut dici. iam vero quid inpudentius, quid indignius quam cum sibi de liberis credunt licere tantundem, et aequum ius patris ac matris esse contendunt, quasi nesciant nobis arbitrium vitae necisque commissum! non est privilegium filium occidere, cum fieri potest, nec quisquam tantum ideo fecit, quia liceret. viscera unici lacerare suffeci; ignosce. si non potes, mihi crede: nemo filium suum occidit odio; non erit tanti iuvenis invisus. illud est in patribus usque ad parricidium terribile, quod amant, quod succurrunt, quod sibi videntur aliter non posse misereri. non est, quod vos ab aestimatione malorum meorum mollior sexus abducat; maioris adfectus est filium occidere quam vindicare. desine igitur me, mulier, fatigare interrogationibus tuis. ita tibi non videtur omnia respondere pro filio, qui dicit 'occidi'? et licet comprimantur exclamationes, ora claudantur, nihil negat, qui hoc fatetur. atquin summorum facinorum ipsa inmanitas innocentia est. filium pater non demens, non insanus occidi --hominem extra sensus adfectusque positum, quisquis non miseretur! --occidi[t]. [6] vides senem sanguine suo fluentem, laceratis exustisque illis sanctioribus carioribusque visceribus super exanimis unici corpus cruentis manibus iacentem; horre[o] cadaver et velut corpora, quae caelestis exanimavit ignis, adire propius time[o]. ad quaedam facinora sufficit claudere oculos, vultus avertere, tacere, mirari et incredibilis calamitates relinquere suis causis. miserere, ne quid amplius quaeras, ne quid interroges. dicturum me putas: 'parce saeculo, parce marito, parce patri'? tu vero parce illi, qui occisus est.