Latin
4.1.24 to 4.1.26
Quintilian, Declamationes Maiores 4.1.24-26
Not analysed yet
Necesse est et maiores notas ventura praemittant, quae non temere nascuntur. sic futuras tempestates pelagi fragor et conscium nemorum murmur enuntiat, sic periturorum fata populorum ardentes caelo faces et crinita siderum flamma praecurrit. [17] praedicebar bello, monstrabar armis, agebat ante se ventura feritas publicas calamitates, et omnium malorum consummatione parricida ponebar. at si nunc ista putet aliquis fortuito, non arte sentiri, possit fortasse casu evenire, quod futurum sit; non potest casu fieri, quod praedictum est. ecquando umquam, pater, explicuit manifestius ullius fati necessitatem totus ordo responsi? 'vir,' inquit, 'nascetur;' evenit. 'educabitur, quamvis praedictus sit;' accidit. 'perveniet ad iuventae robur;' adolevi. 'viribus erit conspicuus;' eminui. 'aderunt bella;' venerunt. 'ibit in aciem te volente;' misisti. 'fortiter faciet;' feci. 'erit parricida;' si vixero. Si, pater, tamen secretae profundaeque artis ratio reddenda est, nonne habere tibi grande consortium praedicti videtur ipsa diversitas? virum fortem dixit et parricidam: vicina sunt haec, etiam ut dissimilia, paria viribus, etiam ut mente dissentiant. quid enim me aliud notabilem fecit in bello, quam quod non parco caedibus, cruore non satior, exultans super stratorum corporum strages, palpitantibus adhuc cadaveribus alacer insisto? virtutis sunt ista, cum hostis contigit; pax est, quae nos deprehendit, et cum iusta grassandi materia consumpta est, in facinus necesse est otiosus ardor erumpat. ecce iam rei publicae praebita est quies; mihi tamen plurimum est cum gladio meo: totis diebus tracto ferrum, ad arma respicio, tela mea laudo, admiror, adloquor. crede, pater: et parricidium tam facile est quam fortiter facere, cum utrumque de fato est. [18] Sed quousque ratione colligam, quod exitu iam probatum est? quod nullis mathematicus dixit ambagibus, nullis dissimulari artibus potest. partem responsi futuram in alio opere iam vidisti, et, quod praecipue torquet animum, fides sceleris virtus fuit. explicata est auctoritas responsi, cum de duobus praedictis unum factum est, nec possis de veritate dubitare, quotiens cum incertis experimenta consentiunt. in responso, cui cuncta cesserunt, fieri non potest, ut hoc solum falsum sit, quod novissimum est.