Latin
4.1.27 to 4.1.28
Quintilian, Declamationes Maiores 4.1.27-28
Not analysed yet
'Non potest,' inquit, 'fieri parricidium.' vis mirer, pater, si non creditur futurum, quod, etiam cum factum est, vix creditur? falleris, si adversus praedictas necessitates sufficere credis, quod ego bonus filius sum, quod tu optimus pater. tu non mereris ~scire, credo, ego utique nolle me scire~; quid est ergo fatum, nisi quod fit et non habet causas? 'quemadmodum ergo,' inquit, 'istud vitari potest, si fieri necesse est?' scilicet hac sola ratione, ut mors inter facinus hominemque ponatur. vincitur, pater, fatum, si resistas, vincit, si contempseris. ago quin immo gratias hoc solo nomine crudelissimis fatis, quod maximum facinus non in prima aevi mei parte posuerunt, quod praemissae sunt ante virtutes, magnorumque operum prior ordo defluxit. potest, puto, caveri parricidium, quod et praedicitur et novissimum est. [19] Fingamus, pater, mathematicum de hac sola vitae meae parte mentitum; quid tanti est, ut credam ista et vivam? 'occidi non potest pater'; sed quid refert, si difficultas ista non est salva animo meo? excedit omnem calamitatem innocentiae suae non credere, diebus ac noctibus timere, suspectum habere animum suum, calumniari manus, incausare visus et parricidalem agere cogitationem. maior mihi ratio moriendi est, si parricidium fieri non potest, et ego me credo facturum. quem tu mihi, pater, imperas laborem, quam asperam exigis patientiam! horreo oscula tua, ne seniles artus nimium gravis amplexus elidat. non sustineo eosdem expetere convictus, ne, quos porrexerim cibos, venena fiant. timeo eiusdem peregrinationis adire comitatum, omne fugio secretum, ne quid fortuna, ne quid afferat casus. quousque timebitur animus? mors mihi praestare potest, ne parricidium faciam, mors, ut videar nec fuisse facturus. sed me infelicem, quam multa sunt, quae timere debeam etiam citra animum meum! unde scio, an expulsum me repente sensibus meis aliqua magni discriminis imago raptura sit? prosilibo fortasse, tamquam sequor classici vocantis instinctum, tamquam me ruentis patriae fragor et vociferatio captae civitatis exciverit. me sane custodire possum, sed unde scio, quid adferat nox, casus, error? mathematicus hoc non futurum dixit, ut vellem, sed ut occiderem.