Latin
4.1.29 to 4.1.32
Quintilian, Declamationes Maiores 4.1.29-32
Not analysed yet
[20] Tu quoque, pater, quanto graviores passurus es ex ipsa dissimulatione cruciatus! felicius illud prorsus est, palam odisse quem timeas. cum bene in osculis meis amplexibusque requiescas, subeat necesse est tacitas cogitationes praedicti periculi metus, et, licet componatur ad fortem superbamque constantiam, naturalis tamen hominis infirmitas potest tam percussorem timere quam mortem. explica nos, pater, tam misero tristique conplexu et longissimas sollicitudines brevi recide patientia; minus indignum est, ut moriar, si innocens futurus sum, quam ut vivam, si parricida. Denuntio tibi, pater, et de suprema necessitate confiteor: iam non sunt meae potestatis hae manus; non regere dexteram, non retinere sufficio. venit ille nescioquis ardor, non sentio, non intuentur oculi. tunc omnia incipio scire, cum gesta sunt. quid? tu me lacertorum viriumque beneficio stravisse nuper hostes putas? quantum dicuntur narrasse captivi, nescio quem in me monstruosi vultus horruere conspectum. non tela iaciebam, non iaculabar ictus; furialibus miser facibus ardebam, et pectus istud non lorica, non ferrum, sed diri serpentium clauserant nexus. non fuit illud pugna, non acies: in bello parricida vincebam, excesserunt opera mea humanarum virium mediocritatem: quicquid factum est, rabies, insania fuit. [21] praedico, testor: non ego parricidium faciam, non ego fortiter feci. Quod si ulla ratione casuve effici potest, ut praedicta non fiant, fidem vestram, P.C., ut mihi potius innocentia quam fato debeatur: ego dicar expugnasse constitutionem, fregisse vincula necessitatis, mea pietas, mea laudetur integritas. dii non sinant, ut inter me responsumque decernat exitus; mathematicum vincere malo quam reprehendere. Quid nunc agam, P.C., quemadmodum me vir fortis ad preces, quemadmodum parricida componam? dicam 'miseremini', dicam 'succurrite'? sic rogari contra mortem solet. novo mihi inauditoque opus est ambitu: ~malorum~ nisi morior, periclitor, ideo videor causas reddidisse, ut contradiceret pater, et, si bene novi malignas interpretationes, non exitum captasse dicar sed excusationem. explicate per fidem miseri pudoris aestum! numquam videbitur mori voluisse parricida, si vixerit.