Latin
5.1.13 to 5.1.14
Quintilian, Declamationes Maiores 5.1.13-14
Not analysed yet
[8] Si vultis, iudices, ut huic nomini salva sit in omni personarum diversitate veneratio: bonum patrem filius alat, lex malum. non faciam hanc rerum naturae, non faciam contumeliam legi, ut excusem vel pessimum patrem, ut sacro nomini temptem gratiam petere de venia. sim licet crudelis ac saevus, filium tamen diutius amavi. clauserim paternos penates, de testamento, de spe successionis expulerim, oneraverim vinculis manus, foedaverim membra verberibus; persolvi gratia non potest nec malo patri. arrogans, impotens sum? nolo cotidie mereri, quicquid mihi deberi coepit primo die. 'facilis, mitis, indulgens' vocabula sunt ista minoris affectus; propter haec aleretur amicus, pasceretur extraneus. vestrum quin immo crimen est, quod interdum aliud sumus, et, unde manifestum est diversitatem nostram venire de moribus liberorum, non invenias asperum patrem nisi iam peccantis aetatis. quid ais? rigidus, immitis sum? ideo pasce tantum, pasce, non ultra. malo pro reverentia nominis nostri quicquid praestatis inviti, et cum alitur pater, quem quereris indignum, accipere mihi videntur omnes parentes. si vis, affectum debes, sin minus, necessitate servitutem, patientiam. non tamquam pater alitur, qui tamquam bonus amatur. [9] Sepone, iuvenis, differ querelas; tunc irasceris, tunc obicies mihi, cum prosperitatium, cum secundorum officia deposcam. non talis ad tua genua provolvor, ut aestimandus sim. nulli malus est pater, cum esse coepit infelix: aspicis collapsum et ex omni calamitatium genere miserum et, ultra quod accidentium mensura non exit, in orbitate mendicum. riget squalidi capitis concreta canities, vigor pristini vultus vacuis luminibus intabuit, et per obstantium crinium inluviem tenuis arentium iactus oculorum. haeret adstricta nudatis ossibus cutis, et, in fame sua homine consumpto, iam membra sine corpore. iterum bonus sum, in pristinam religionem de calamitatium honore restituor. adeone non habent haec ipsa supplicia poenas, quod posco, quod rogo, quod mendicus sum filii mei? et quanta, dii deaeque, non possunt pro nobis impetrare leges! quanto plura sunt, quae negantur, cum praestant inviti! non exigo, ut tuis manibus porrigas cibos, ut consoleris, ut foveas; proice, quod rapiam, abice, quod colligam. genus ultionis est pascere nec misereri.