Latin
5.1.15 to 5.1.17
Quintilian, Declamationes Maiores 5.1.15-17
Not analysed yet
Si tamen, iudices, fas est impietatis huius ullas accipere causas, et filium, qui non alit, putatis reddere posse rationem, aestimate per fidem, quod sit facinus illud, cuius ultionem debeat exigere aliquis de fame patris. 'captum me,' inquit, 'non redemisti.' quis non putet queri de filio patrem? quemquamne dicentem feram: 'nihil tibi debeo, quia mihi vitae lucisque beneficium semel praestitisti, quia hunc spiritum, hoc corpus non ex indulgentia tua rursus accepi'? [10] iniquissima magnorum condicio meritorum est, si, quicquid non fuerit adiectum, de prioribus perit, et pessimo exemplo gratiam praeteritis auferunt reliqua cessantia. non redemi? non tamen ideo minus est, quod in hunc te divinorum humanorumque conspectum de nostra protulimus anima. maria terrasque, infatigabiles siderum cursus et cta sacro fulgore lucentia nos, ut fruereris, ostendimus; has, quas subtrahis manus, haec verba, quae negant, de meo spiritu, de meis visceribus hausisti. gaude potius, exulta, quod tibi patris asperitas praestat boni filii iactationem; solus habet, quod imputet patri, qui queritur et pascit. Quam multa, iudices, huic querelae respondere poteram, propter quae filium salva pietate non redemissem! quis non acciperet excusationem, si dicerem: 'impediit quamvis properantem senectus, inopia, languor. pretium non tam festinanter inveni. explicare non potui navigationem iuvenibus quoque fratribusque difficilem; solus ac senex non illa, qua speraveram, prosperitate direxi. per quos metus, per quae peregrinationis incerta properavi!' remove, iuvenis, indignationem; nihil plus pro filio factum est, quem recepi. non fortunam tibi debeo sed affectum, non exitum sed voluntatem. pro duobus pretia contraxi, pro duobus maria conscendi, pro duobus genua tenui. rogo, uter magis amaretur, si mihi piratae duos reddidissent? [11] Age tu nunc, iuvenis, ad faciendam inopiae patris invidiam, si videtur, exclama: 'famem obtendis, ad quam luxuria prodigarumque voluptatium continuatione venisti. exhausisti senex census in pretia meretricum.' quamquam et huic iubetur necessitati pietas vestra succurrere, et lex, quae inopem, quae patrem nominare contenta est, filium non remisit ad causas. quid vero, si in educationem, in discursus, in pretia vacuatus sum? excedit omnem scelerum comparationem patrem mendicum facere nec pascere.