Latin
5.1.28 to 5.1.29
Quintilian, Declamationes Maiores 5.1.28-29
Not analysed yet
[16] Retuli, iudices, usque adhuc in penatibus suis, iuxta parentes propinquosque languentem. o carcer, o morbi, quem vos non <con>ficitis aegrum? et non ille carcer, quem severitas legum, quem potestatum iustitia commenta est. non possunt humani metus, humanarum cogitationum ingenia satis habundeque concipere quae vidi. iacet sub immensae rupis abrupto tristis et ultra naturalem <modum> profundae caliginis nocte[m] mersus piraticis artibus specus, quem tota circumfusi vastitas maris et undique minantibus scopulis illisa tempestas terrore ruiturae molis everberat. Horrent cuncta crucibus, squalent circumiecta naufragiis, nullus nisi in supplicia mortesque prospectus, et ad infelicium captivorum metum praemissus de simili exitu dolor. spiritus solus intus, quem vinctorum trahunt redduntque gemitus, quem tot contulere languentes. hoc erat, ubi iacebat aeger, illud tot annorum, ex quo coepit pirata grassari, idem cubile. corpus, quod gravaretur assidentium sedulas manus, iacet inter vincula, quibus instrinxerat adhuc recentem pirata captivum, et quamvis tenuata de nexibus membra labantur, rursus in modum stringentium tenent, quae nullo suspensa nisu velut victo homine sederunt. qualis erat ille sub ferro, cuius exsangues manus vix levia velamenta transferrent? quis inter complorationes gemitusque somnus, quem vix silentia sollicita praestarent? ad quae colloquia tristitia respiraret? undique pares similesque miseri, et veteribus capitivis adiectus cotidie novus aliquis impatiens. compara, si videtur, huic aegro captivitatem tantum tuam: tu quereris, quod cibos pirata non praestet; ille remittit oblatos. [17] te nuda humus, nudum cubile frangit; ille ad singulos ardentis corporis motus vi sua supra vincla versatur, et quocumque membra lassata dolore transtulerit, in supplicium redit renovata patientia. breviter saevissimi languoris definienda mensura est: non potest ex illo sanari nec quem redemerit pater. Insta nunc, si videtur, ac subinde, iuvenis, interroga, cur aegrum potius elegerim, reddi a me posse rationem, cur hoc fecerim, putas? ego vero non possem, nec si te redemissem. quid enim, si respondere iubeas orbitatem, cur in exequias totos egerat census, quid sibi velit ille funebrium longus ordo pomparum, cur super flagrantes iaceant rogos, cur ardenti non divellantur amplexu? et ego dico, proclamo, fateor: error istud, dementiae furor est, cum feceris. 'hoc est ergo,' inquit, 'quod de te praecipue queror: moriturum mihi praetulisti.' quaeso, iuvenis, ne nobis putes tantum inesse feritatis, ut illum potuerimus aestimare moriturum. vis non sperem victurum filium, quem tunc primum aspicio, complector aegrum, quem pirata non recusat sibi relinqui? si persuasionem patris interroges, quicquid est, quo[d] miser torquetur, afficitur, non languorem credo, sed impatientiam, desiderium, dolorem. hominis, qui apud piratas languet, unum remedium putes, ut redimatur, sed non est, quaeso, iuvenis, quod hoc patrocinium de tam calamitosa pietate concipiam, ut dicam: victurum putavi. [18] exaggero quin immo invidiam criminis mei: redemi, fateor, illum, qui dilationes, qui moras ferre non poterat, in quo mihi pirata vendebat brevia oscula, paucos dies. si mehercules uterque fuisset aeger, illum redemissem, qui prior languere coepisset. si duos pariter naufragia raperent, illi porrigerem manum, quem iam membrorum contentione lassatum fluctus hauriret. si vulneribus confectos remisisset acies, properantius ei clauderem plagas, per quas animam largior sanguis egereret. ignoscite, dii pariter atque homines: non possum de liberis, possum eligere de miseris. gratias quin immo fortunae, gratias ago, quod adhuc aeger sentit, intellegit. alioquin cadaver acceperam et pretia duorum pro funere tantum supremisque persolveram. nescis. quantum pudori, quantum adiciat affectibus meis inter tam impares aequata condicio. aeger, qui tantundem est piratis, plus est patri. velis tamen nolis, infelix senectus, fatendum est quod merito, quod summa pietate factum est, quam difficile fecerimus. quae tunc mihi cogitationes, quis temporis illius animus fuit, cum inter duos liberos incerta miser electione discurrerem! hunc diutius osculabar; illum putabam desperatione moriturum. lacrimas ad languentem gemitusque transtuleram: et tu mihi videbaris futurus aeger. quotiens catenas tuas soluturus invasi! sed mihi commendabat relictum quod <in> te praetulissem. quam frequenter iam laxata misero vincula rursus imposui, dum mihi tua potius sanitas placet! dissimulare non possum condicionis illius secretas difficultates: redimi debebat aeger, ego te volebam.