Latin
Book 5
Quintilian, Declamationes Maiores 5.1.30
Not analysed yet
[19] Ponere vos, iudices, velut in illa necessitatis meae praesentia volo. ecce infelix ad primum aspectum patris conatus assurgere illas squalentes sordibus manus paululum tamquam amplexus daturus erexit, nec usque in cervices meas spiritu iam deficiente perlatas in suum miser iterum cubile deiecit. totus ille circa nos carceris populus obticuit, et, ne colloquiis nostris terribilis catenarum stridor obstreperet, lassatos artus in sua tenuere patientia. ego serius, gravis hinc, si videtur, incipiam: 'luxuriose, meruisti'? ignorat profecto paterni doloris aestus, quisquis solacium putat, ut de languente filio queratur, ut moribus mentique maledicat. abite, virtutes, ignosce, probitas, <potior> est ex liberis ille, qui moritur. mihi vero fateor hinc aliqua languente filio venisse solacia, quod vixit infelix quemadmodum voluit, quod fuit hilaris ac laeta brevis aetas. crede, iuvenis: et pro te iam maluissem, ut luxuriosus esses, cui tu tempori, cui dolori rigorem ultionis, frontem castigantis iniungis! impatientissima res est perdere filium, cui videaris irasci. corruptum me precibus putatis ambituque lacrimarum? hoc vicit aeger, quod non rogabat. assidebam misero; demittebat oculos, interroganti responsum de lacrimis tantum gemituque reddebat. [20] agebat me deliberante iam victum, cum repente miseras manus velut recidentis amplexus posuit in sinu meo, et cum lassa suspiria per ardentis anhelitus egesta saepe visceribus, cum diu collatis uterque singultibus miscuissemus lapsas sine voce lacrimas, tandem spiritu vix in paucissima verba collecto 'tibi quidem', inquit, 'gratias ago, pater, quod redempturus utrumque venisti; non adeo tamen sensus meos languor hebetavit, ut exitum condicionis huius ignorem. ego luxuriosus, ego perditus; nunc vero super infamiam nominis huius emorior. utinam hoc saltem misero fata praestarent, ut residuum laborantis animae in tuo poneremus amplexu; sed si mora est longior properantibus expectare pereuntem, ite superstites, ite felices, has tantum reliquias commendate piratis, ne mersus profundo, proiectus in fluctus exitum faciam hominis, ad quem non venerit pater. unde enim sperare possum, ut revertaris, ut facis . . .' tunc super abrupta verba tota defectione conticuit, strictisque vitalibus circa dolorem suum membra riguerunt. exclamavi, fateor: 'quid agis, infelix? cur desperatione conlaberis? attolle paulisper oculos, confirma, dura; te frater elegit.' visa est per hanc vocem meam peracta condicio: continuo pirata detraxit catenas, vincla laxavit. vultis elegisse me negem, vultis in lucem diemque productus carceri suo reddatur aeger? ego vero non habui verba, quibus me deliberare, quibus nolle contenderem. vultis scire, quid pater, quid pirata praestiterit? ego duos redemi, sed alterum accepi.