Latin
5.1.31 to 5.1.33
Quintilian, Declamationes Maiores 5.1.31-33
Not analysed yet
'Ut scias,' inquit, 'aegrum redimi non debuisse, defunctus est.' crudelissime generis humani, qui nos putas pretium tuum perdidisse, audi, quam multa nobis in morituro filio pirata reddiderit: frater tuus ille inter vincula catenasque deficiens respiravit aliquid in toro tandemque liberas vinculis manus per totius lectuli spatia iactavit; post impias carceris sordes illum cum ferali veste squalorem exuit paulisper aeger, vidit propinquos, allocutus est amicos, mandavit, exegit, et quamvis suprema sorte conlabens prius tamen luce caeli libera satiatus est. [21] contulit mihi grande, velit nolit, fortuna in orbitate solacium: filium, qui relictus mea fuit moriturus invidia, non occidi, sed perdidi. quid ais, iuvenis? ita, si moriturum filium redimere non debui, non sufficit haec tibi de me poena, quod ille decessit? irasci patri tunc fortasse fas esset, si viveret frater; tunc alimenta quaerenti respondere posses: 'posce praelatum.' quantum intellego, qui de mendicitate patris vindicaris, aegri es redempti, iuvenis, inimicus, nescis, quid sit invidiam facere, patri; melior erat tua causa, si mei miserereris. At quanto, dii deaeque, alius fuit ille infelicissimi iuvenis affectus! nuntio enim te audiente et tota civitate teste proclamo: tibi gratias agebat ille, dum moreretur. credo mehercules hoc miserum dolore consumptum, quod sibi videbatur pretium suum mihi perdidisse. non aliter igitur quam si te praesente deficeret 'per illud,' inquit, 'frater optime, natalium nostrorum sacrum venerandumque consortium, per socias peregrinationes, per adversa communia, per hoc, quod et tu languere potuisti, si te vel tua quandoque virtus vel satietas secura praedonum piratico carcere emiserit, commendo tibi senem, quem facimus uterque mendicum. testor immortalia numina et infernarum sedum deos: pascerem patrem, si te redemisset.' 'Ego tamen,' inquit, 'mihi debeo, quod reversus sum.' non quidem quicquam velim, iuvenis, de virtutum tuarum admiratione dectractum; audias tamen necesse est in hac <im>pietate verum. evasisse te putas? ingrate, dimissus es! mea pietas istud, mea fecit electio. unde enim evenit, quicquid ante captivitas tua praestare non potuit? iacta, quantum voles, effractum carcerem, ruptas catenas; vis scire, quid neglegentes fecerit securosque piratas? acceperant pretium duorum.