Latin
7.1.11 to 7.1.13
Quintilian, Declamationes Maiores 7.1.11-13
Not analysed yet
Tormenta postulo. en ad quod confugiat homo, qui se sciat posse mentiri! nulla est ratio quaestionum relicta mortalibus, si adiuvant contra veritatem, et sublata est de rebus humanis necessitatis huius utilitas, si causam ultro tuetur explicatque fingentibus. hucusque durant artis ingenia mortalium, et, licet sit aliquis secreti firmitate conpositus, hominem tamen ultra non sequitur animus. non vacat adserere quae finxeris, tunc, cum vix prodest et verum fateri, et nemo non contra id torquetur, quod dixit ante tormenta. non refert, cuius ad eculeum nominis persuasionem, quas silentii adferas causas; in quaestionibus tantum corpora sumus, et nemo non contra aliquem torquetur adfectum. exigam quaestionem, an recusem, quid interest tormentorum, brevi futurus similis homini, qui fateatur invitus? novum, iudices, inauditumque rebus humanis aperitur exemplum: [7] nemo umquam ideo torqueri non debuit, quia mentiretur. Sed etsi fas est, iudices, dubitare de fide quaestionum, alius debet esse suspectus, ille scilicet, in quo servilium pectorum recessus, in quo verniles excutiuntur artes. quotiens tortori est rixa cum membris, tum cruciatus agnoscit adsiduis suppliciis durata patientia, ~et homini non est nova res dolor corpus appliciti~ quod scissa lacerataque veste primum ferre non potest pudorem, quod nescit ad flagellorum vices membra conponere nec ullo verbera frangit occursu. nos, inquam, sumus, quos leges supervacuum putavere torqueri. unde nobis inter ista secretum? in tormentis libero homini opus est patientia, ut verum dicat. 'Sed,' inquit, 'ideo torqueri non debes, quia exigis, ut torquearis.' aliud sunt, inimice, tormenta, aliud velle torqueri. felices illos, qui recusare voluerunt! meretur clementiam et favorem quisquis ad illa tremens exanimisque perducitur, quem vix a genibus tortor abducit, cui iam scissas quoque difficile possis eripere vestes. ego quemadmodum vultis deprecer, qui videor provocasse tortorem? ille, ille sine ulla miseratione laceratur, cui ad singulos ictus dicitur: 'ipse voluisti', quem non decet rogare, qui creditur fingere proclamationes, simulare gemitus, de quo primum videntur vindicanda tormenta. [8] non invenio, iudices, quid sperare possit, qui mentitur et exigit quaestionem. homini, qui vult torqueri, diu non creditur nec verum dicenti. nec est, iudices, quod putetis adeo mihi tristissimam orbitatem omnis humanorum pectorum rapuisse sensus, ut non intelligam petere me, quo[d] dives possit evadere, et paene magis pro percussore torqueri; sed quid me facere vultis? non debeo posse mentiri, homo qui, cum filius meus occideretur, interfui. veritati tantum praesto patientiam, exigo quaestionem, in qua quid dicturus sim, nescio; quid debeam dicere, vidi, scio. vultis post hoc argumentis, suspicionibus agam? leviora tormenta sunt!