Latin
7.1.14 to 7.1.15
Quintilian, Declamationes Maiores 7.1.14-15
Not analysed yet
Non invenio, iudices, cur renuat tantopere dives quaestionem, post quam supersunt adhuc incerta ac dubia. facinus est tamen me non torqueri, si mihi torto utique credendum est. quousque me, crudelissime mortalium, metus simulatione deludis? ego magis, qui postulo tormenta, timeo, ego, qui nihil facere potui, cum viderem. suspecta tibi est nostra patientia; vides enim, hortatur nos contra dolorem primae robur aetatis, solidum plenumque corpus. quam facilis, quam expedita res est torquere miserum! adfero ad quaestionem iam planctibus membra liventia; quantum animae, quantum sanguinis orbitas traxit, quanto inbecilliora sunt haec cotidianis lamentationibus everberata vitalia! quicquam ergo fingere potest hic pallor, haec macies et iam torto similis infirmitas? adice quod nihil minus in quaestione diu possis dicere, si mentiaris, quam quod oculis scias, et brevissimum confessionis est genus destituisse quod videris. [9] felices, dives, quos tortor interrogat, qui non habent in sua potestate credentis! impatientissima res est posse, cum velis, desinere torqueri. 'Quin potius,' inquit, 'probas?' fiduciam hominis, qui sciat hoc me vidisse solum! sine dubio, dives, multa te poterant argumenta convincere, si deferret alius, et eras manifestissimus reus, si mihi percussor quaerendus esset. quis enim credibilior in caede pauperis quam dives inimicus, aut de quo facilius constare posset scelere, <quam> quod non habet nisi de sola ultione <rationem>? non invenit multa verba vidisse; nec mihi debet perire probatio ista, quia poteras et accusari. exigit probationes, cum facinus sic disposuerit, ne possit probari. quem mihi nox testem, quos praestare potuit oculos nuda semper, incomitata paupertas? tibi servus a conscientia sceleris summovendus fuit et ista ratione, <ne> quis interesset, quem putares posse torqueri, et totum facinus in has angustias redegisti, ut illud soli scirent, qui facieba[n]t et cui non crederetur. numquid dubitaretis credere, si alius sciret hoc scelus? facinus est ideo filii mei perire vindictam, quia pater vidi.