Latin
7.1.20 to 7.1.23
Quintilian, Declamationes Maiores 7.1.20-23
Not analysed yet
Miseremini, iudices, igitur, ut hinc quoque velitis aestimare divitis conscientiam, quod contentus est, ne de scelere quaeratur. non habet fiduciam hominis, qui me sciat metiri, et, quod non minus debetis attendere quam si fateretur, non putat sibi salvum ut iterum neget. dissimules licet, non est innocentiae metus, cum timentur aliena tormenta. quid ais, dives? orbitatem meam in tale scelus <a>usumque convert<i> et si<c> paterni doloris auctoritas facinus inpingit alienum? deinde non ipse adfers eculeos, non ipse disponis ignes? dicerem mehercules te velle torqueri: ego scindo vestes, tu intremiscis, ego ad flagella nudo corpus, te facit pallor exanimem, ego eculeos, ego posco flammas, tu non habes in meo dolore patientiam. rogo, quid aliud faceret qui occidisset? Quid nunc agam miser? gratiam confessionis ante tormenta consumpsi. scio, quanto credibilius fuisset, si hoc statim inter ignes, inter flagella dixissem, et multum de auctoritate primae proclamationis amisi. non est tamen, quod supervacua putetis esse tormenta, tamquam dixerim, quicquid sciebam; habeo adhuc ex illo multa referre secreto, quae argumenta faciet dolor. [12] non refert, an me vidisse dixerim; tormentis hoc probaturus sum debuisse mihi credi ante tormenta. O quantopere nunc, inimice, torqueris, quod te coram iudicibus interrogo, quod hoc non potes mihi fateri! sed si bene gaudii tui perspicio secretum, non putas te negare, quia vidi. adrogantissime percussorum, evasisse te putabas, quod illud duo tantum sciebamus? meis, meis hoc ignibus nega, et, dum me per singulos artus tortor interrogat, perfer saltem non credendi patientiam, cum ego me vidisse proclamem, tu nullam adferas innocentiae probationem. non potes aliter absolvi, quam ut illud ego negem. Ne[c] tamen, iudices, putetis solo me calamitatium ambitu petere quaestionem, dabo propter quod me torqueatis irati. filium meum, illum singulis vobis universisque laudandum, iuxta quem felix, iuxta quem adrogans eram, occidit mea nimia libertas. ita ego te non eculeo efferam, non super ardentis exeram flammas? nunc me vindicas, nunc tueris: modo, modo coram me filium meum dives occidit fiducia tui. concurrite, omnes liberi, omnes parentes, urite, lacerate hos, hos primum patris oculos, distrahite has manus, quae nihil pro pereunte fecerunt, hoc corpus, haec membra, quae de conplexu latronis vulnera nulla retulerunt. sive hoc poenam sive vultis esse clementiam, debeo tam miser esse, dum probo, quam cum viderem.