Latin
7.1.16 to 7.1.19
Quintilian, Declamationes Maiores 7.1.16-19
Not analysed yet
Ego vero, iudices, et ex hoc, quod recusat dives quaestionem, partem probationis implevi: accusatoris tormenta numquam timebit reus, nisi de quo credi potest et ante tormenta. 'Cur,' inquit, 'si mihi causae sceleris simultates nostrae erant, non te potius occidi?' saeve, crudelis, ego te hoc maxime argumento percussorem probo, quod mihi pepercisti. tuum fuit hoc, inimice, commentum, occiso filio servare patrem. parcendi tamen mihi vel haec fuit ratio, quod defendi non poteras, si duo perissemus. [10] audire mehercules mihi videor illas cogitationes, illa scelerum secreta consilia: 'quid mihi cum vulneribus, quid cum cruore consumptae et iam paene abeuntis animae? occidatur potius ille iam iuvenis, iam inimicus; de sene vindicabitis me, patris oculi.' vis mirer, quod me nolueris occidere? queri mehercules te puto, quod in senectute magni doloris vita brevis est. pepercisti mihi, quomodo excogitant artes detinere supplicia, et de pereuntibus magis saevitia fruitur dolore suspenso. agnosco noctis illius, inimice, clementiam: quod me torqueri non vis, ex hoc venit, quod neque occidisti. Temptat, iudices, efficere dives, ut incredibile videatur, quod occisum ab eo contendo filium. dicturum nunc putatis magis interesse securitatis, ut quis facinus sibi tantummodo credat, et id tutius esse inimico patr<ant>e quam conscio? plus est quod affirmo: filium in conspectu patris occidere sic operae pretium est, si illud ipse facias. perdit plurimam de sceleribus voluptatem qui mandat, et minus gratiae rebus ex nuntio venit. occidet alius te iubente, sed vulneribus illis non fruentur oculi, sed plus est, ut singultibus abeuntis animae, ut cruore satieris, ut conlapsum palpitantemque videas, ut me vidente. convenit, iudices, quod ipse dives hoc fecit et quod ego vidi. ratio saevitiae est, ut aliquis coram eo occidatur, propter quem occiditur. [11] Fidem vestram, iudices, ne me ideo non putetis vidisse, quia nihil feci, servulorum iste libertorumque dolor est occiso homine statim scire, quid facis, exclamare, procurrere, fidem deorum hominumque testari. ~postea cum lacrimis veni. ~vultis percussorem invadam, vultis fugientem sequar? interim deficientem quis excipiet, cui se morientis inponet infirmitas? scis profecto, percussor, facinus ordinare, disponere: filium occidere coram patre secretum est.