Latin
9.1.15 to 9.1.17
Quintilian, Declamationes Maiores 9.1.15-17
Not analysed yet
[13] Atquin pars ista criminis, iudices, mei non defendi meruit sed laudari. neque enim reperio, quid in rebus humanis excogitarit natura praestantius amicitia, quid concordia contra fortunam maius auxilium. nam primum praeter cetera animalia induit nostris pectoribus quandam societatem, qua[e] mutuo gaudere congressu, contrahere populos, condere urbes edocuit, et, cum mentibus nostris varios imposuerit motus, nullum profecto meliorem benivolentia tribuit affectum. quid enim foret humano genere felicius, si omnes esse possent amici? non bella, seditiones, latrocinia, lites ceteraque mala, quae hominibus ex se ipsis nata sunt, fortunae accessissent. id quidem nimium deo visum est, at certe honestis convenire mentibus, fidem colere, amoris gratiam referre omnibus temporibus, omnibus gentibus praecipuum et quodammodo sacrum fuit. neque enim nisi optimis mentibus contingit, ut aut sic amare sciant aut sic amari mereantur. hoc ego crimen expavescam? scires, quantopere gloriarer, pater, si cum amico meo ego redissem. Nisi forte similitudine flagitiorum ductus turpi me coniunxeram iuveni; quae vita sine dubio nomen amicitiae non accipit, [ita] tamen, ad paria ducente natura, vitia convenera[n]t. obice mihi amicum, et habes maledicendi materiam: 'gladiator fuit, quare amicus illius fuisti?' ita, opinor, paenitet! effers te longius, dolor, et nimia concitatus ira, quo progrediare, non respicis. [14] non sentis, pater, hoc te mihi obicere, quod vivam? quisquam de illa amicitia queri potest praeter pauperem? 'At ego inimicum habebam illius patrem.' decuerat quidem simultates, quas maxime omnium mortales esse voluere sapientes, in his desinere, in quibus nascerentur. nam sic quoque immodicas serit discordiarum fortuna causas, etiamsi non hereditaria subeamus odia, ac diutius inimicitiae maneant quam inimici. tamen, si quid adversus te ipse commisit adulescens, sit hostis et meus. si innoxius et omni vacans culpa caritatem mereri cupit, si nullius me amici filius validius amat, quid tandem vis, pater? respuam et iratas obiciam manus? tu quoque non odisses pauperem, si te amaret. inserit se et beneficiis certat. noras adulescentem omnia ultro praestantem, et sic me amabat, quamvis tu esses inimicus patris. adice, si tanta in adolescente indoles fuit, quantam nulla umquam cognovere saecula, si fides antiquissima et cum deorum coetu permixtis inaudita temporibus, si me semper habuit cariorem spiritu suo, etiamne despicienda mihi rarissimi boni occasio fuit? at ego perpetuam quandam mihi gloriam reor, quod ille caelestis animus me potissimum, quem amaret, elegerit, ego sim probatus tanto iudice. me quoque igitur feret fama per gentis, et amici laudibus inlustrior vivam. credet aliquis idem me pro illo fuisse facturum.