Latin
9.1.18 to 9.1.20
Quintilian, Declamationes Maiores 9.1.18-20
Not analysed yet
[15] 'Cur, cum inimici nos essemus, vos amici fuistis?' aliud hoc loco crimen agnosco: peccavimus enim, fateor, peccavimus, quod, cum amici essemus, vos inimici fuistis. haec, iudices, diutius exequerer, nisi absoluta essent ipso iudice patre. longum iam istius criminis tempus est; numquam obiecit, numquam excanduit. ecquid hoc inter nos, pater, convenit, ne, si longiores repetis offensas, apud malignos videaris me iratus non redemisse? sed si quid ante commisissem odio tuo dignum, potuisti me redemptum non recipere. manifestum est ergo te patiente, id est te volente amicum mihi fuisse iuvenem, et sane non solus in hac fuisti sententia: idem filio permisit et pauper. atquin si pars haec causae, quae confessione longi silentii absoluta hodie in accessionem criminis alterius deducitur, potest apud vos impetrare veniam, facilior certe sequentium ratio est: ille enim sane fuerit inimici filius, hic iam est amici pater. Nec ignoro, iudices, quam male ista defensio de humano genere mereatur, si adeo nihil est per se misericordia, ut, nisi ulterior aliqua necessitas pudori vim fecerit, pro summo crimine damnanda sit minus necessaria humanitas. ergo si alienum et ignotum, tamen, quae publica omnium mortalium quippe sub uno parente naturae cognatio est, hominem cibo forte iuvissem, poena dignum videretur servasse perituram animam et ignovisse rebus humanis et respectu communis omnium sortis velut adorato numini [et] stipem posuisse fortunae? si hoc crimen est, laudetur ergo crudelitas, nihil habeatur piratis lanistisque prudentius. [16] ferantur sane profutura humano generi duo exempla: intra tam breve tempus propter misericordiam alter abdicatus, alter occisus est. Quod crimen si fatendum sit, num animum mihi ipse finxi, aut mea potestate regitur affectus? an arbitrio formantis mores omnium naturae compositus cum crimine meo natus sum? nam sive caelestis providentia sive inrationabilis casus sive assignata siderum cursu nascentibus nobis necessitas multa varietate pectora nostra distinxit nec minus numerosas animorum quam corporum dedit formas. sunt, quorum mentes etiam nocentium supplicia confundant, qui ad omnium sanguinem pallescant, ignotorum quoque miseriis inlacriment. sunt contra, qui ne suorum quidem misereantur. mihi mite pectus et mollis affectus ad omnem calamitatium conspectum tremit. noli me aestimare mea fortuna, pater, non habeo gladiatoris animum. utinam mihi quidem causa permitteret sic gloriari: iuvenis conceptus splendidis parentibus cum solum tam speciosae fortunae crederem fructum posse prodesse et contra varios mortalium casus quasi portum benignitatis aperire, concupivi quandam humanitatis civicam gloriam: periturum hominem, sive ille naufragio eiectus, seu spoliatus incendio sive exutus latrocinio erat, naturae patriaeque restitui. paria tecum facio, res publica, quae propter me unum civem perdideras. haec me magis decet impensa quam vestis, argentum. ubi pecunia melius poni potest, quam ubi laus emitur, ubi faenus bonitatis extenditur? [17] magna conscientia est felicitatem meruisse, [ignotus sane sit et alienus, quid fuerit ante, non quaero, post hoc erit amicus] et hercule, quo quisque plus potest quoque latius patet ad incursus, hoc magis cogitare debet atque respicere, quantum in nos fortunae regnum sit, quam instabili sede humana consistant. non me aurata laquearia nec radiantes marmore columnae nec graves crustae fecerint immemorem fragilitatis. multa saepe et locupletibus accidunt, saepe in imum summa decidunt. ego vidi pauperem auxilia diviti ferentem. sed sane superbius aestimet miserias longa felicitas et alienum casum facile despiciat securus sui; ego quotiens auxilia calamitatis petere aliquem video, non possum non moveri fortuna mea. succurrit mihi continuo tempus illud, quo ipse clementiam optabam. ignosce, pater, si penitus animo meo hic insedit affectus; amare misericordiam miser coepi.