Latin
9.1.26 to 9.1.27
Quintilian, Declamationes Maiores 9.1.26-27
Not analysed yet
[22] Res dictu incredibilis: gladiator dimissus, redemptor occisus est! recepit pectore adverso ferrum et quasi, quam emittebat animam, in meum pectus transfunderet, et hoc uno tristis occiditur, quod amplius amicum visurus non erat. eant nunc antiquarum conditores fabularum poetae et se ad exhortandam amicitiae fidem magna quaedam composuisse carminibus putent, si dixerint aliquos per maria terrasque asperiorem fortunam amicorum tantum secutos aut principem Graeciae virum in ultionem interfecti amici inauspicata bella gessisse. nam inter fratres quoque illa maxime admirabilis, tamen alterna mors est. una fingitur coniunx, quae iam perituri vitam mariti vicaria morte sua redemerit, adiciturque miraculo fabulae fecisse hoc eam, quod non praestitisset pater. en indubitabile saeculi decus et fictis maius: ut moreretur pro me amicus, suum reliquit patrem, meum vicit. et sane quid profuisset festinatio patris, etiamsi ad redimendum me prior forte venisset? hoc me pretio nemo alius redemisset. neque vero plurimum fuit praestitisse mortem; namque interim specioso titulo bene vita pensatur. illud honesto amico gravius, nomen gladiatoris accipere, subire dominum lanistam. minus te, amice, laudarem, si vicisses. an ille animus rediret in cellulam, ferret saginam, magistrum, personam denique sceleris? mea depugnasti causa, tua peristi. haec tamen omnia ultima fortunae nomina, ut mihi detraheret, induit sibi. venit in harenam homo nec sceleratus nec infelix. ecquando, iudices, hoc audistis? bonitate sua gladiator factus est! [23] Utinam, iudices, haec, quae illi speciosa sunt, tam honesta essent et mihi. quotiens ad infelicissimum respexi senem, cuius orbitate vivo, cum confectum cladibus et tantum poenae suae residuum considero, verum fatendum est, pudet me pretii mei. video senem meliore sui parte praesepultum, omnis etiam spei superstitem, orbum, destitutum. illud tamen solacium est, quod, nisi talem amicum habuissem, haec de te dicerentur. huic patri invidiosa quaedam, opinor, et, quae [bene] filii morte pensetur, criminosa liberalitas contigerit egenti. alioquin duo egentes, et circa omnium vel ignotorum domus stipem rogabimus pariter. si quis grandis natu parens est, miserebitur senis, si quis iuvenis filius, miserebitur adolescentis. fortasse proderit mendicaturo mihi, quod ipse aliquando egentem pauperem alui. accipe satisfactionem, in quacumque parte rerum naturae es, amice carissime. non excidere mihi tua mandata; fortuna defecit, opes auferuntur, quod unum mihi relictum est, en polliceor patri tuo vicarias manus. quid vis porro faciam? agrestia opera? delicatior, quod a fortuna non didici, et cotidiani quaestus operis duobus egentibus non sufficit. miserum me! si exsolvere fidem voluero, fortasse mihi in ludum revertendum est.