Latin
1.8.3 to 1.8.7
Quintilian, Institutio Oratoria 1.8.3-7
Not analysed yet
nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur. cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant. ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur. utiles tragoediae, alunt et lyrici; si tamen in his non auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur. comoediae ,quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit.