Latin
Book 1, Chapter 8
Quintilian, Institutio Oratoria 1.8.8
Not analysed yet
de Menandro loquor, nec tamen excluserim alios. nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid. sed pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda; ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit. multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest.