Latin
Book 3, Chapter 11
Quintilian, Institutio Oratoria 3.11.24
Not analysed yet
neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat; quae omnia idem sunt. nam et de eo quaestio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est.