Latin
3.11.25 to 3.11.26
Quintilian, Institutio Oratoria 3.11.25-26
Not analysed yet
sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus. nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.