Latin
Book 3, Chapter 6
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.17
Not analysed yet
sit enim accusatoris intentio, hominem occidisti. si negat reus, faciat statum qui negat. quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat. nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. non fuit ,inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore non a reo.