Latin
3.6.18 to 3.6.20
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.18-20
Not analysed yet
quid ? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus. nempe intentio est: artem ludicram exercuisti; depulsio: non exercui artem ludicram; quaestio: quid sit artem ludicram exercere? si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris. frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum. effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti ,non feci aut recte feci.