Latin
Book 4, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.13
Not analysed yet
neque enim accusator tantum hoc dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat. ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.