Latin
4.2.9 to 4.2.12
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.9-12
Not analysed yet
sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum. non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit. ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem. non occidi hominem, nulla narratio est; convenit; sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis de anteacta vita, de causis, propter quas innocens in periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id quod obiicitur fiat.