Latin
Book 4, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.8
Not analysed yet
reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio: non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.