Latin
Book 5, Chapter 11
Quintilian, Institutio Oratoria 5.11.26
Not analysed yet
illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere. solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est iis iudicium. neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam. verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiae, pecuniae et pudicitiae.